6 Cic. Verr. 2, 1, 15–17

15Quapropter omnes in hocin hoc D al. br: hoc pq, fort. recte (i, §63; ii, §§118, 133) iudicio conentur omnia; nihil est iamest enim qr quod in hac causa peccare quisquam, iudicesiudices quisquam πb, nisi vestro periculo possit. Mea quidem ratio cum in praeteritis rebus est cognita, tum in reliquis explorata atque provisa est. Ego meum studium in rem publicam iam illo tempore ostendi cum longo intervallo veterem consuetudinem rettuli, et rogatu sociorum atque amicorum populi Romani, meorum autem necessariorum, nomen hominis audacissimi detuli. Quod meum factum lectissimi viri atque ornatissimi, quo in numero ee numero D al. vobis complures fuerunt, ita probaveruntprobaverunt Dp al.: probarunt δ: comprobaverunt qr ut ei qui istius quaestor fuisset, et ab isto laesus inimicitias iustas persequeretur, non modo deferendi nominis, sed ne subscribendi quidem, cum id postularet, facerent potestatem. 16In Siciliam sum inquirendi causa profectus; quo in negotio industriam meam celeritas reditionis, diligentiam multitudo litterarum et testium declaravit, pudorem vero ac religionem quod, cum venissem senator ad socios populi Romani, qui in ea provincia quaestor fuissem, ad hospites meos ac necessarios causae communis defensor deverti potius quam ad eos qui a me auxilium petivissent. Nemini meus adventus labori aut sumptui neque publice neque privatim fuit: vim in inquirendo tantam habui quantam mihi lex dabat, non quantam habere poteram istorumistorum Dp rell.: illorum edd.: ipsorum Muell. studio quos iste vexaratnon quantam … vexarat p2 in mg.. 17Romam ut ex Sicilia redii, cum iste atque istius amicicum comites istius atque amici Nonius, homines lauti et urbani, sermones eius modieius modi D al. π: huius modi b rell. (Div. §38; ii, §§56, 60) dissipassent, quoquo pbK: quos DG1Z: per quos G2 animos testium retardarent, me magna pecunia a vera accusatione esse deductum, tametsi probabatur nemini, quod et ex Sicilia testes erant ii qui quaestorem me in provincia cognoverant, et hinc homines maxime inlustres, qui, ut ipsi noti sunt, sic nostrum unum quemque optime norunt, tamen usque eo timui ne quis de mea fide atque integritate dubitaret donec ad reiciundos iudices venimus.