59 Cic. Verr. 2, 1, 154

154Quaerimusquaerimus Prisc.: quaeremus p rell. etiam quid iste in ultima Phrygia, quid in extremis Pamphyliae partibus fecerit, qualis in bello praedonum praedo ipse fuerit qui in foro populi Romani pirata nefarius reperiatur? Dubitamus quid iste in hostium praeda molitus sit, qui manubias sibi tantas ex L. Metelli manubiis fecerit, qui maiore pecunia quattuor columnas dealbandas quam ille omnis aedificandas locaverit? Exspectemus quid dicant ex Sicilia testes? Quis umquam templum illud aspexit quin avaritiae tuae, quin iniuriae, quin audaciae testis esset? quis a signo VortumniVortumni Asc.: Vertumni Prisc.: vertuni p: vertuni qr in circum maximum venit quin is unoquin in uno coni. Halm quoque gradu de avaritia tua commoneretur? quam tu viam tensarum atque pompae eius modi exegisti ut tutu om. Prisc., secl. Iord. ipse illa ire non audeas. Te putet quisquam, cum ab Italia freto diiunctusdiiunctus π: disiunctus bδ (iv, §§103, 117) esses, sociis temperasse, qui aedem Castoris testem tuorum furtorumfurtorum tuorum Prisc. esse volueris? quam populus Romanus cotidie, iudices etiam tum cum de te sententiam ferent, videbuntferrent viderunt p.