56 Cic. Verr. 2, 1, 146–148

146At ut videatur tamen res agi et non eripi pupillo: Si quid operis causa rescideris, reficito. Quid erat quod rescinderet, cum suo quemque loco lapidem reponeret? Qui redemerit satis det damni infecti ei qui a vetere redemptore accepit. Deridetaccepit V Asc.: acciperet π (cf. susceperis Div. §37): num acceperit?, cum sibi ipsum iubet satis dare Habonium. Pecunia praesens solvetursolvetur V: solvitur pr rell.. Quibus de bonis? Eius qui, quod tu HS DLX milibusmilibus pr rell.: om. V locasti, sese V: om. p rell. HS CCIↃↃ CCIↃↃ CCIↃↃ CCIↃↃ effecturum esse clamavit. Quibus de bonis? Pupilli, cuius aetatem et solitudinem, etiamsi tutores non essent, defendere praetor debuit. Tutoribus defendentibus non modo patrias eius fortunas, sed etiam bona tutorum ademistitutorū ademisti pr: tutorum una adem. q. Hoc opus bonum suo cuique facito. 147Quid estsuo cuiquefacito … cuique V sol.: om. (ex homoeoteleuto) p rell.? Lapis aliquialiqui Vπ: aliquis bδ caedendus et adportandusapportandus fuit? machina una; nam Orelli, Kays. fuit machina sua; nam illo non saxum, non materies ullaulla V sol.: secl. Muell. advecta est; tantum operis in istaet in ista πb locatione fuit quantum paucae operae fabrorumfabrorum secl. Bake, Kays. mercedis tulerunt, et manuspretium machinaePost tulerunt habet manispraetium machinae V: . et manus . pretium machine prb (Act. Pr. §33; i, §139): manu pretii (praedii Asc.) machina Asc., Madv., Kays., Muell. (i.e. quantum manupretii machina tulit). Utrum existimatis minus operis esse unam columnam efficere ab integro novam nullo lapide redivivo an quattuor illas reponere? Nemo dubitat quin multo maius sit novam facere. Ostendam in aedibus privatis longa difficilique vectura columnas singulas ad impluvium HS CCIↃↃ CCIↃↃHS quadragenis milibus pb non minus magnas locatas. 148Sed ineptum est de tam perspicua eiuseius V: istius pr rell. impudentia pluribus verbis disputare, praesertim cum iste aperte tota lege omnium sermonem atque existimationem contempserit, qui etiam ad extremum adscripserit: Rediviva sibi habeto; quasi quicquam redivivi ex opere illo tolleretur ac non totum opus ex redivivis constitueretur. At enim si pupillo redimi non licebat non necesse erat rem ad ipsum pervenire; poterat aliquis ad id negotium de populo accedere. Omnes exclusi sunt non minus aperte quam pupillus. Diem praestituit operi faciundo Kalendas Decembris, locat circiter Idus Septembris; angustiis temporis excluduntur omnes.