51 Cic. Verr. 2, 1, 133–136

133Venit ipse in aedem Castoris, considerat templum; videtvidit p undique tectum pulcherrime laqueatum, praeterea cetera nova atque integra. Versat se; quaerit quid agat. Dicitdicit pq: dicit ei q2r rell. edd. quidam ex illisipsis π canibus quos iste Liguri dixerat esse circa se multos,Tu, Verres, hic quod moliare nihilnihil pbδ: non q edd. habes, nisi forte vis ad perpendiculum columnas exigere.“ Homo omnium rerum imperitus quaerit, quid sitad perpendiculum“: dicunt ei fere nullam esse columnam quae ad perpendiculum esse possit.Nam mehercule“, inquit,sic agamus; columnae ad perpendiculum exigantur.“ 134Habonius, qui legem nossetqua in lege numerus tantum columnarum traditur, perpendiculi mentio fit nullaet qui non putaret sibi expedire ita accipere, ne eodem modo tradendum esset, negat id sibi deberideberi b: debere p (corr. i, ut videtur) qr, negat oportere exigi. Iste Habonium quiescere iubet et simul ei non nullam spem societatis ostendit; hominem modestum et minime pertinacem facile coercet; columnas ita se exacturum esse confirmat. 135Nova res atque improvisa pupilli calamitas nuntiatur statim C. Mustio, vitrico pupilli, qui nuper est mortuus, M. Iunio patruo, P. TitioP. Titio ut Vinfra, §137; cf. §139: P. Tettio pq: P. tertio r: Potitio δ tutori, homini frugalissimo; hi rem ad virum primarium summo officio ac virtute praeditum, M. Marcellum, qui erat pupilli tutor, deferunt. Venit ad Verrem M. Marcellus; petit ab eo pro sua fide ac diligentia pluribus verbis ne per summam iniuriam pupillum Iunium fortunis patriis conetur evertere. Iste, qui iam spe atque opinione praedam illam devorasset, neque ulla aequitate orationis neque auctoritate M. Marcelli commotus est; itaque quem ad modum ostendisset se id exacturum esse respondit. 136Cum sibi omnis ad istum adlegationes difficilis, omnis aditus arduos ac potius interclusos viderentapudvident p quem non ius, non aequitas, non misericordia, non propinqui oratio, non amici voluntas, non cuiusquam auctoritas pro pretiopro pretio auct. Garat. sed. edd., non gratia valeretstatuunt id sibi esse optimumesse optimum pbr: opt. esse edd. factu, quod cuivis venisset in mentem, petere auxilium a Chelidone, quae isto praetore non modo in iure civili privatorumque omnium controversiis populo Romano praefuit, verum etiam in his sartis tectisque dominata est.