5 Cic. Verr. 2, 1, 12–14

12Emerserit ex peculatus etiam iudicio: meditetur de ducibus hostium quos accepta pecunia liberavit, videat quid de illis respondeat quos in eorum locum subditos domi suae reservavit, quaerat non solum quem ad modum nostro crimini, verum etiam quo pacto suae confessioni possit mederi, meminerit se priore actione, clamore populi Romani infesto atque inimico excitatum, confessum esse duces praedonum a se securi non esse percussos, se iam tum esse veritumconfessum … veritum suppl. in mg. p2 ne sibi crimini daretur eos ab se pecunia liberatos; fateatur, id quod negari non potest, se privatum hominem praedonum duces vivos atque incolumis domi suae, posteaquam Romam redierit, usquetenuisse bδ dum per me licuerit retinuisse. Hoc in illo maiestatis iudicio si licuisse sibi ostenderit, ego oportuisse concedam. Ex hoc quoque evaserit: proficiscar eo quo me iam pridemme iam pridem D al. p: iam me pridem G1: me iam non pridem G2 vocat populus Romanus; 13de iure enim libertatis et civitatis suum putat esse iudicium, et recterecte Dp rell.: ratione G1 putat. Confringat iste sane vi sua consilia senatoria, quaestiones omnium perrumpat, evolet ex vestra severitate: mihi credite, artioribus apud populum Romanum laqueis tenebitur. Credet hishis Dp: iis edd. equitibus Romanis populus Romanus qui ad vos anteantea pbδ producti testes ipsis inspectantibus ab isto civem Romanum, qui cognitores homines honestos daret, sublatum esse in crucem dixerunt; 14credent omnes V et XXX tribus homini gravissimo atque ornatissimo, M. Annio, qui se praesente civem Romanum securi percussum esse dixit; audietur a populo Romano vir primarius, eques Romanus, L. Flavius, qui suum familiarem Herennium, negotiatorem ex Africa, cum eumcum eum pδ: cum DΨ: quem Bake (i, §104) Syracusis amplius centum cives Romani cognoscerent lacrimantesque defenderent, pro testimonio dixit securi esse percussum; probabit fidem et auctoritatem et religionem suam L. SuettiusSuettius C. I. L. iv. 1190: Suetius b: Suectius DpG2 (ii, §3 v, §147), homo omnibus ornamentis praeditus, qui iuratus apud vos dixit multos civis Romanos in lautumiis istius imperio crudelissime per vim morte esse multatos. Hanc ego causam cum agam beneficio populi Romani de loco superiore, non vereor ne aut istum vis ulla ex populi Romani suffragiis eripere, aut a me ullum munus aedilitatis amplius aut gratius populo Romano esse possit.