46 Cic. Verr. 2, 1, 118–121

118AcAc pq: at r Par. 7786, per deos immortalis! quid est quod de hoc dici possit? Iterum enim iam quaero abs te, sicut modo in illo capite Anniano de mulierum hereditatibus, nunc in hoc de hereditatum possessionibus, cur ea capita in edictum provinciale transferre nolueris. Utrum digniores homines existimastiesse exist. Prisc. eoseos p (corr. nos) … uterentur Prisc. qui habitant in provincia quam nos qui aequo iure uteremur, an aliud Romae aequum est, aliud in Sicilia? Non enim hoc potest hoc loco dici, multa esse in provinciis aliter edicenda; non de hereditatum quidem possessionibus, non de mulierum hereditatibus. Nam in utroquein utroque Lamb. edd. (i, §15): utroque codd. genere video non modo ceteros, sed te ipsum totidem verbis edixisse quot verbisquod p edici p rell.: om. qr edici Romae solet. Quae Romae magna cum infamia pretio accepto edixeras, ea sola te, ne gratis in provincia male audires, ex edicto Siciliensi sustulisse video. 119Et cum edictum totum eorum arbitratu, quam diu fuit designatusquam diu fuit design. suppl. in mg. p2: om. r, componeret qui ab isto ius ad utilitatem suam nundinarentur, tum vero in magistratu contra illud ipsum edictum suum sine ulla religione decernebat. Itaque L. Piso multos codices implevit earum rerum in quibus ita intercessit, quod iste aliter atque ut edixerat decrevisset; quod vos oblitos esse non arbitror, quae multitudo, qui ordo ad Pisonis sellam isto praetore solitus sitesse solitus sit codd. convenire; quem iste conlegam nisi habuisset, lapidibus coopertus esset in foro. Sed eo leviores istius iniuriae videbantur quod erat in aequitate prudentiaque Pisonis paratissimum perfugium, quo sine labore, sine molestia, sine impensa, etiam sine patrono homines uterentur. 120Nam, quaeso, redite in memoriam, iudices, quae libido istius in iure dicundodicundo V Prisc.: dicendo πb fuerit, quae varietas decretorum, quae nundinatio, quam inanes domus eorum omnium qui de iure civili consuli solent, quam plena ac referta Chelidonis; a qua muliere cum erat ad eum ventum et in aurem eius insusurratum, alias revocabat eosvos p inter quos iam decreverat, decretumque mutabat, alias inter aliquosaliquos V: alios p rell. contrarium sine ulla religione decernebat ac proxumis paulo ante decreverat. 121Hinc illi homines erant qui etiam ridiculi inveniebantur ex dolore; quorum alii, id quod saepe audistis, negabant mirandum esse ius tam nequam esse verrinum; alii etiam frigidiores erant, sed quia stomachabantur ridiculi videbantur esse, cum Sacerdotem exsecrabantur qui verrem tam nequam reliquisset. Quae ego non commemorarem,neque enim perfaceteperfacete V Lg. 42: perfacile p rell. dicta neque porro hac severitate digna sunt,nisi vos illud vellem recordari, istius nequitiam et iniquitatem tumet imquitatem tum p rell.: om. V in ore vulgivolgi V atque in communibus proverbiis esse versatam.