45 Cic. Verr. 2, 1, 115–117

115Cognoscite hominis aliudhominis aliud π: aliud hom. bδ in re vetere edictum novum, et simul, dum est unde ius civile discatur, adulescentis in disciplinam ei tradite: mirum est hominis ingenium, mira prudentia. Minucius quidam mortuus est ante istum praetorem; eius testamentum erat nullum; lege hereditas ad gentem Minuciam veniebat. Si habuisset iste edictum, quod ante istum et postea omnes habuerunt, possessio Minuciae genti esset data: si quis testamento se heredem esse arbitraretur quod tum non exstaret, lege ageret in hereditatem, aut, pro praede litis vindiciarum cum satisglossam post litis habent π fide iussores fructuum accepisset, sponsionem faceret etet cod. (?) Vrs., Asc.: om. p rell. ita de hereditate certaret. Hoc, opinor, iure et maiores nostri et nos semper usi sumus. Videte ut hoc iste correxerit. 116Componit edictum hishis p: iis b al. verbis ut quivis intellegere possitpossit p rell.: posset qr unius hominis causa conscriptum esse, tantum quod hominem non nominat; causam quidem totam perscribit, ius, consuetudinem, aequitatem, edicta omnium neglegit. Ex edicto urbano. Si de hereditate ambigitur – – si possessor sponsionem non faciet. Iam qui id adqui id ad scripsi (cf. ii, §117): quid ad cod. Mein., Prisc.: quid id ad br cum pler.: quid ad id pq praetorem, uter possessor sit? nonne id quaeri oportet, utrum possessorem esse oporteat? Ergo, quia possessor est, non moves possessione: si possessor non esset, non dares? Nusquam enim scribis, neque tu aliud quicquam edicto amplecteris nisi eam causam pro qua pecuniam acceperas. 117Iam hoc ridiculum est: si de hereditate ambigeturambigetur π: ambigitur b asc., par. 7786 et tabulae testamenti obsignatae non minus multis signis quam e lege oportet ad me proferentur, secundum tabulas testamenti potissimum possessionem dabo. Hoc translaticium estest om. π: sequi illud oportet, si tabulae testamenti nonnon om. pq1 proferentur. Quid ait? se ei daturum qui se dicat heredem esse. Quid ergo interest proferantur necne? Si protulerit, uno signo ut sitsit codd.: scilicet Bake: valde hoc est mirum Prisc. minus quam ex lege oportet, non des possessionem: si omnino tabulas non proferet, dabis? Quid nunc dicam? neminem umquam hoc postea alium edixisse? valde sit mirum neminem fuisse qui istius se similem dici vellet. Ipse in Siciliensi edicto hoc non habet; exegerat enim iam mercedem; item ut illo edicto de quo ante dixi, in Sicilia de hereditatum possessionibus dandis edixit idem quod omnes Romae praeter istum. Ex edicto Siciliensi. Si de hereditate ambigitur – .