33 Cic. Verr. 2, 1, 83–85

83Et aisAt ais Muell. iudicium esse factum te iniuria circumsessum esse Lampsaci, quod Philodamus cum filio condemnatus sit. Quid, si doceo, si planum facio teste homine nequam, verum ad hanc rem tamen idoneote ipso, inquam, teste docebo te huius circumsessionis tuae causam et culpam in alios transtulissecontulisse Asc. insimularas Dp rell., praeter G12 (insimulares) Lg. 42 (-abas): insimularis edd. (Cl. Rev. xvii. 202), neque in eos, quos tu insimularas, esse animadversum. Iam nihil te iudicium Neronis adiuvat. Recita quas ad Neronem litteras misit. epistula C. Verris ad Neronem. Themistagoras et ThessalusRecita … Thessalus prb (i, §79): om. DΨ. Themistagoram et Thessalum scribis populum concitasse. Quem populum? Qui te circumsedit, qui te vivum comburere conatus est. Ubi hos persequeris, ubi accusas, ubi defendis ius nomenque legati? in Philodami iudicio dices id actum? Cedo mihi ipsius Verris testimonium: 84videamus quid idem iste iuratus dixerit. RecitaRecita prb: om. D rell.. Ab accusatore rogatus respondit in hoc iudicio non persequi: sibisibi πb: in hoc sibi dΨ (in om. g1) in animo esse alio tempore persequi. Quid igitur te iuvat Neronis iudicium, quid Philodami damnatio? Legatus cum esses circumsessus, cumque, quem ad modum tute ad Neronem scripsisti, populo Romano communique causae legatorum facta esset insignis iniuria, non es persecutus: dicis tibi in animo esse alio tempore persequi. Quod fuit id tempus? quando es persecutus? Cur imminuisti ius legationis, cur causam populi Romani deseruisti ac prodidisti, cur iniurias tuas coniunctas cum publicis reliquisti? Non teNonne te r Lgg. praeter q ad senatum causam deferre, non de tam atrocibus iniuriis conqueri, non eos homines qui populum concitarantconcitarent G2qr consulum litteris evocandos curare oportuit? 85Nuper M. Aurelio Scauro postulante, quod is Ephesi se quaestorem vi prohibitum esse dicebat quo minus e fano Dianae servum suum, qui in illud asylum confugisset, abduceret, Pericles Ephesius, homo nobilissimus, Romam evocatus est, quod auctor illius iniuriae fuisse arguebaturargueretur bδ (Zielinski p. 193): tu, si te legatum ita Lampsaci tractatum esse senatum docuisses ut tui comites vulnerarentur, lictor occideretur, ipse circumsessus paene incenderere, eius autem rei duces et auctoresactores π principeset princ. Lamb. edd. fuisse, quos scribis, Themistagoram et Thessalum, quis non commoveretur, quis non ex iniuria quae tibi esset facta sibi provideret, quis non in ea re causam tuam, periculum commune agi arbitraretur? Etenim nomen legati eius modi esse debet quod non modo inter sociorum iura, sed etiam inter hostium tela incolume versetur.