3 Cic. Verr. 2, 1, 7–9

7Agunt eum praecipitem poenae civium Romanorum, quos partim securi percussit, partim in vinculis necavit, partim implorantis iura libertatis et civitatis in crucem sustulit. Rapiunt eumeum om. p ad supplicium di patrii, quod iste inventus estinventus est D rell. (iii §21): unus inventus est Prisc. edd. qui ee DΨ: et e Garat. edd. (Act. Pr. §39: iii §175): ei π: ex Prisc. i. 306. 24, et a Prisc. ii. 264. 10 (v §125) complexu parentum abreptos filios ad necem duceret, et parentis pretium pro sepultura liberumliberum Zpδ Prisc. Non.: om. G12K: add. in mg. D posceret. Religiones vero caerimoniaeque omnium sacrorum fanorumque violatae, simulacraque deorum, quae non modo ex suis templis ablata sunt sed etiam iacent in tenebris ab isto retrusa atque abdita, consistere eius animum sine furore atque amentia non sinunt. 8Neque iste mihi videtur se ad damnationem solum offerre, neque hoc avaritiae supplicio communi, qui se tot sceleribus obstrinxerit, contentus esse: singularem quandam poenam istius immanis atque importuna natura desiderat. Non id solum quaeriturnon id solum quaeritur s. l. p2 ut isto damnato bona restituantur iishis pb quibus erepta sunt, sed et religiones deorum immortalium expiandae et civium Romanorum cruciatus multorumque innocentium sanguis istius supplicio luendus est. 9Non enim furem sed ereptorem, non adulterum sed expugnatorem pudicitiae, non sacrilegum sed hostem sacrorum religionumque, non sicarium sed crudelissimum carnificem civium sociorumque in vestrum iudicium adduximus, ut ego hunc unum eius modi reum post hominum memoriam fuisse arbitrer cui damnari expediret.