29 Cic. Verr. 2, 1, 72–74
72 ↷Quod toti Asiaein Asiam auct. Iord. secl. Kays. iure occisus videbatur istius ille verbo lictor, re vera minister improbissimae cupiditatis, pertimuit iste ne Philodamus Neronis iudicio liberaretur; rogat et orat Dolabellam ut de sua provincia decedat, ad Neronem proficiscatur; se demonstrat incolumem esse non posse, si Philodamo vivere atque aliquando Romam venire licuisset. 73Commotus est Dolabella: fecit id quod multi reprehenderunt, ut exercitum, provinciam, bellum relinqueret, et in Asiam hominis nequissimi causa in alienam provinciam proficisceretur. Posteaquam ad Neronem venit, contendit ab eo ut Philodami causam cognosceret. Venerat ipse qui esset in consilio et primus sententiam diceret; adduxerat etiam praefectos et tribunos militaris suos, quos Nero omnis in consilium vocavit; erat in consilio etiam aequissimus iudex ipse Verres; erant non nulli togati creditores Graecorum, quibus ad exigendas pecunias improbissimi cuiusque legati plurimum prodest gratia. 74Ille miser defensorem reperire neminem poteratrep. nem. pot. πbδ, Zielinski p. 193: nem. rep. pot. DΨ; quis enim esset aut togatus, qui Dolabellae gratia, aut Graecus, qui eiusdem vi et imperio non moveretur? Accusator autem adponitur civis Romanus de creditoribus Lampsacenorum; qui si dixisset quod iste iussissetquod iste iussisset s. l. p2, per eiusdem istius lictores a populo pecuniam posset exigere. Cum haec omnia tanta contentione, tantis copiis agerentur; cum illum miserum multi accusarent, nemo defenderet; cumque Dolabella cum suis praefectis pugnaret in consilio, Verres fortunas agi suas diceret, idem testimonium diceret, idem esset in consilio, idem accusatorem parasset, – haec cum omnia fierent, et cum hominem constaret occisum, tamen tanta vis istius iniuriae, tanta in isto improbitas putabatur ut de Philodamo Amplius pro nuntiaretur.