28 Cic. Verr. 2, 1, 71–72

71Nunc cum ipse causam illius tumultus neque veram dicere neque falsam confingere audeat, homo autem ordinis sui frugalissimus, qui tumtunc D al. accensus C. Neroni fuit, P. TettiusTettius δ: Pettius DKp: Pectius qr, haec eadem se Lampsaci cognosse dixerit, vir omnibus rebus ornatissimus, C. Varro, qui tum in Asia militum tribunusmil. trib. DΨ: trib. mil. p (errant Zumpt, Iord.) br fuit, haec eadem ipseipse coni. Benecke: ipsa codd.: ipso Haase, Kays. se ex Philodamo audisse dicat, potestis dubitare quin istum fortuna non tam ex illo periculo eripere voluerit quam ad vestrum iudicium reservare? Nisi vero illud dicet, quod et in Tetti testimonio priore actione interpellavit Hortensiusquo tempore quidemquo tempore quidem Dp rell. (praeter G2K quo temp. ipse qu.): quo quidem temp. Siesbye, Muell. signi satis dedit, si quid esset quod posset dicere, se tacere non posse, ut, quam diu tacuit in ceteris testibus, scire omnes possemus nihil habuisse quod diceret: hoc tum dixit, Philodamum et filium eius a C. Nerone esse damnatos. 72De quo ne multamulta π: multum DΨ disseram tantum dico, secutum id esse Neronem et eius consilium: quod Cornelium lictorem occisum esse constaret, putasse non oportere esse cuiquam ne in ulciscenda quidem iniuria hominis occidendi potestatem. In quo video Neronis iudicioNeronis iudicio del. Bake non te absolutum esse improbitatis, sed illos damnatos esse caedis. Verum ista damnatio tamen cuius modi fuit? Auditefuerit audite qr edd. recc., quaeso, iudices, et aliquando miseremini sociorum et ostendite aliquid iishis codd. in vestra fide praesidi esse oportere.