24 Cic. Verr. 2, 1, 62–63
62At, credo, in hisce solis rebus indomitas cupiditates atque effrenatas habebat: ceterae libidines eius ratione aliqua aut modo continebantur. Quam multis istum ingenuis, quam multis matribus familias in illa taetra atque impura legatione vim attulisse existimatis? Ecquoecquo D: hecquo p: et quo δ in oppido pedem posuit ubi non plura stuprorum flagitiorumque suorum quamquam om. D al. p: stupr. flag. suor. quam del. Kays. adventus sui vestigia reliquerit? Sed egoego relinquam qr omnia quae negari poterunt praetermittam; etiam haec quae certissima sunt et clarissima relinquam; unum aliquod de nefariis istius factis eligam, quo facilius ad Siciliam possim aliquando, quae mihi hoc oneris negotique imposuit, pervenire. 63Oppidum est in Hellesponto Lampsacum, iudices, in primis Asiae provinciae clarum et nobile; homines autemautem DΨbr: om. pq ipsiipsi om. K Lampsaceni secl. Bake, Kays. Lampsaceni cum summe in omnis civis Romanos officiosi, tum praeterea maxime sedati et quieti, prope praeter ceteros ad summum GraecorumGraecorum D rell. Non.: om. pq1: secl. Kays. otium potius quam ad ullam vim aut tumultum adcommodati. Accidit, cum iste a Cn. Dolabella efflagitasset ut se ad regem Nicomedem regemque Sadalam mitteret, cumque iter hoc sibi magis ad quaestum suum quam ad rei publicae tempus adcommodatum depoposcisset, ut illoin illo Lg. 42 Kays (i, §15) itinere veniret Lampsacum cum magna calamitate et prope pernicie civitatis. Deducitur iste ad Ianitorem quendam hospitem, comitesque eius item apud ceteros hospites conlocantur. Ut mos erat istius, atque ut eum suae libidines flagitiosaeflagitiose Dp rell. admonebant DΨpr: commonebant K: monebant q facere admonebant, statim negotium dat illis suis comitibus, nequissimis turpissimisque hominibus, utiut πb videant et investigent ecquahecquae p, ecquae s: qua DG1: si qua KG2 virgo sit aut mulier digna quam ob rem ipse Lampsaci diutius commorareturcommoretur Ern. auct. Klotz, Kays..