21 Cic. Verr. 2, 1, 55–57

55Quid ego de M. Marcello loquar, qui Syracusas, urbem ornatissimam, cepit? quid de L. Scipione, qui bellum in Asia gessit Antiochumque, regem potentissimum, vicit? quid de Flaminino, qui regem Philippum et Macedoniam subegit? quid de L. PauloPaulo codd.: Paullo Iord., Klotz, Kays., qui regem Persen vi ac virtute superavit? quid de L. Mummio, qui urbem pulcherrimam atque ornatissimam, Corinthum, plenissimam rerum omnium, sustulit, urbisque Achaiae Boeotiaeque multas sub imperium populi Romani dicionemque subiunxit? Quorum domus, cum honore ac virtute florerent, signis et tabulis pictis erant vacuae; at vero urbem totam templaquetempla Kδ deorum omnisque Italiae partis illorum donis ac monumentis exornatas videmus. 56Vereor ne haec forteforte om. G1 Prisc. cuipiam nimis antiqua et iam obsoleta videantur; ita enim tum aequabiliter omnes erant eius modihuius modi πbδ (Div. §38; i, §§17, 151): vel huius modi G2KZ (vel s. l. D2) ut haec laus eximiae virtutis et innocentiae non solum hominum, verum etiam temporum illorum esse videatur. P. Servilius, vir clarissimus, maximis rebus gestis, adest de te sententiam laturuslaturus est prδ: OlympumOlinthium D: Olinphum p: Olynthum rell. vi, copiis, consilio, virtutevirtute consilio q cepit, urbem antiquam et omnibus rebus auctam et ornatam. Recens exemplum fortissimi viri profero; nam postea Servilius imperator populi Romani OlympumOlinthum Dp urbem hostium cepit quam tu in isdem illis locis legatus quaestorius oppida pacata sociorum atque amicorum diripienda ac vexanda curasti. 57Tu quae ex fanis religiosissimis per scelus et latrocinium abstulisti, ea nos videre nisi in tuis amicorumque tuorum tectis non possumus: P. Servilius quae signa atque ornamenta ex urbe hostium vivi s. l. r: om. Dp rell. (per virtutem K) et virtute capta belli lege atque imperatorio iure sustulit, ea populo Romano adportavit, per triumphum vexit, in tabula publicatabula pub. pq (v, §103): tabulas publicas rell. praeter Cuiac. in quo fuisse dicitur tabulis publicis: secl. Muell. ad aerarium perscribenda curavit. Cognoscite ex litteris publicis hominis amplissimi diligentiam. Recita. Rationes relatae P. ServiliRecita … Servili prb: om. DΨ. Non solum numerum signorum, sed etiam unius cuiusque magnitudinem, figuram, statum litteris definiri vides. Certe maior est virtutis victoriaeque iucunditas quam ista voluptas quae percipitur ex libidine et cupiditate. Multo diligentius habere dico Servilium praedam populi Romani quam te tua furta notata atque perscripta.