20 Cic. Verr. 2, 1, 52–54

52Quid tum hos de te iudicaturos arbitratus es, cum viderent te iam non contra accusatorem tuum, sed contra quaestorem sectoremque pugnare? Qua de re Charidemum Chiumchium DΨb: cophium pq1 testimonium priore actione dicere audistis, sese, cum esset trierarchus et Verrem ex Asia decedentem prosequeretur iussu Dolabellae, fuisse una cum isto Sami, seseque tum scire spoliatum esse fanum Iunonis et oppidum Samum; posteaque se causam apud Chios civis suos Samiis accusantibus publice dixisse, eoque se esse absolutum quod planum fecisset ea quae legati Samiorum dicerent ad Verrem, non ad se pertinere. 53Aspendum vetus oppidum et nobile in Pamphylia scitis esse, plenissimum signorum optimorum. Non dicam illinc hoc signum ablatum esse et illud: hoc dico, nullum te Aspendi signum, Verres, reliquisse, omnia ex fanis, ex locis publicis, palam, spectantibus omnibus, plaustrisplostris Dp al. evecta exportataque esse. Atque etiam illum Aspendium citharistam, de quo saepe audistis id quod est Graecisgregis p hominibus in proverbio, quem omniaintusintus om. pq1 caneredicebant, sustulit et in intimis suis aedibus posuit, ut etiam illum ipsum suo artificiosuo art. DΨ: art. suo pbrδ: suo om. Asc., Schol. Gronov. superasse videatur. 54Pergae fanum antiquissimum et sanctissimum Dianae scimus esse: id quoque a te nudatum ac spoliatum esse, ex ipsa Diana quod habebat auri detractum atque ablatum esse dico. Quae, malum, est ista tanta audacia atque amentia! Quas enim sociorum atque amicorum urbis adisti legationis iure et nomine, si in eassi in eas π D2 vulg.: quin ea D1, quin eas Ψ (quam eas L): cum in eas Klotz, Kays., Muell. vi cum exercitu imperioque invasisses, tamen, opinor, quae signa atqueatque pr al.: et que D, et quae Ψ (quae K, et G1) ornamenta ex iisiis Zumpt (is ed. Rom.): his Dp al.: istis G2 urbibus sustulisses, haec non in tuam domum neque in suburbana amicorum, sed Romam in publicum deportasses.