18 Cic. Verr. 2, 1, 46–48

46 ↷Tum subito tempestates coortae sunt maximae, iudices, ut non modo proficisci cum cuperet Dolabella non posset, sed vix in oppido consisteret: ita magni fluctus eiciebantur. Hic navis illa praedonis istius, onusta signis religiosis, expulsa atque eiecta fluctu frangitur; in litore signa illailla DΨr: om. pqb Schol. Gronov. Apollinis reperiuntur; iussu Dolabellae reponuntur. Tempestas sedatur, Dolabella Delo proficiscitur. 47Non dubito quin, tametsi nullus in te sensus humanitatis, nulla ratio umquam fuit religionis, nunc tamen in metu periculoque tuo tuorum tibi scelerum veniatvenerit q1r in mentem. Potestne tibi ulla spes salutis commoda ostendi, cum recordaris in deos immortalis quam impius, quam sceleratus, quam nefarius fueris? Apollinemne tu Delium spoliare ausus es? Illineilline D al. π: illi G12 tu templo tam antiquo, tam sancto, tam religioso manus impias ac sacrilegas adferre conatus es? Si in pueritia non iisiis edd. recc.: his Dp rell. artibus ac disciplinis institutus eras ut ea quae litteris mandata sunt disceres atque cognosceres, ne postea quidem, cum in ea ipsa loca venisti, potuisti accipere id quod est proditum memoriamemoriae G1bδ ac litteris, 48Latonam ex longo errore et fuga gravidam et iam ad pariendumad pariendum vicinam rδ temporibus exactis confugisse Delum atque ibiibi om. in lac. p Apollinem Dianamque peperisse? qua ex opinione hominum illa insula eorum deorum sacra putatur, tantaque eius auctoritas religionis et est et semper fuit ut ne Persae quidem, cum bellum toti Graeciae, dis hominibusquehominibusque pG1 Asc.: hominibus DΨ, indixissent, et mille numero navium classem ad Delum adpulissent, quicquam conarentur aut violare aut attingere. Hoc tu fanum depopularidepopulari b: -are DΨp al.: depeculari Lamb., Muell. (Act. Pr. §14), homo improbissime atque amentissime, audebas? Fuit ullaulla G1 al.: illa Dp et pler. cupiditas tanta quae tantam exstingueret religionem? Et si tum haec non cogitabas, ne nunc quidem recordaris nullum esse tantum malum quod non tibi pro sceleribus tuis iamiam πb: tam DΨ diu debeatur?