15 Cic. Verr. 2, 1, 38–41

38Etenim si haec perturbare omnia ac permiscere volumus, totam vitam periculosam, invidiosaminvidiosam Dp rell.: insidiosam Lamb. edd., infestamque reddemus,si nullam religionem sors habebit, nullam societatem coniunctio secundae dubiaeque fortunae, nullam auctoritatem mores atque institutainstitutaque q maiorum. Omnium est communis inimicus qui fuit hostis suorum. Nemo umquam sapiens proditori credendum putavit. Ipse Sulla, cui adventus istius gratissimus esse debuit, ab se hominem atque ab exercitu suo removit: Beneventi esse iussit apud eos quos suis partibus amicissimos esse intellegebat, ubi iste summae rei causaeque nocere nihilnil Zielinski, p. 178 posset. Ei postea praemia tamen liberaliter tribuit, bona quaedam proscriptorum in agro Beneventano diripienda concessit, habuit honorem ut proditori, non ut amico fidem. 39Nunc quamvis sint homines qui mortuum Cn. Carbonem oderint, tamen hi debent non quid illi accidereaccedere D al. π (i, §4) voluerint, sed quid ipsis in tali re metuendum sit cogitare. Commune est hoc malum, communis metus, commune periculum. Nullae sunt occultiores insidiae quam eae quae latent in simulatione offici aut in aliquo necessitudinis nomine. Nam eum quieum qui DKZpbr: qui q: cum G2 palam est adversarius facile cavendo vitare possis; hoc vero occultum intestinum ac domesticum malum non modo nonnon modo non codd.: non modo Asc. edd. (Cl. Rev. xx. 256) exsistit, verum etiam opprimit antequam prospicere atque explorare potueris. Itane vero? 40Tu cumTu cum pb: tum cum D al.: cum G2LK quaestor ad exercitum missus sis, custos non solum pecuniae sed etiam consulis, particeps omnium rerum consiliorumque fueris, habitus sis in liberum loco, sicut mos maiorum ferebat, repente relinquas, deseras, ad adversarios transeas? O scelus, o portentum in ultimas terras exportandum! Non enim potest ea natura quae tantum facinus commiserit hoc uno scelere esse contenta: necesse est semper aliquid eius modi moliatur, necesse est in simili audacia perfidiaque versetur. 41Itaque idem iste, quem Cn. Dolabella postea C. Malleolo occiso pro quaestore habuit,haud scio an maior etiam haec necessitudo fuerit quam illa Carbonis, ac plus iudicium voluntatis valere quam sortis debeat,idem in Cn. Dolabellam qui in Cn. Carbonem fuit. Nam quae in ipsumin ipso Asc. edd. vett. valebant crimina contulit in illum, causamque illius omnem ad inimicos accusatoresque detulit; ipse in eum cui legatus, cui pro quaestore fuerat, inimicissimum atque improbissimum testimonium dixit. Ille miser cum esset Cn. Dolabella,Cn. Dolabella del. Naugerius, Iord., Kays.: malim Ille miser (i, §74) cum esset conflictatus, cum etc. cum proditionecum prodit Dp et pler.: tum prodit G2Kδ istius nefaria, tum improbotum impr. K al.: cum impr. Dp et pler. ac falso eiusdem testimonio,tum multocum multo G2. ex maxima parteCf. Act. Pr. §34; i. §§65, 119; iii, §188 istius furtorum ac flagitiorum invidia conflagravit.