13 Cic. Verr. 2, 1, 34–36

34 ↷Quaestor ex senatus consulto provinciam sortitus es: obtigit tibi consularis, ut cum consule Cn. Carbone esses eamque provinciam obtineres. Erat tum dissensio civium, de qua nihil sum dicturus quid sentire debueris: unum hoc dico, in eius modi tempore ac sorte statuere te debuisse utrum malles sentire atque defendere. Carbo graviter ferebat sibi quaestorem obtigisse hominem singulari luxuria atque inertia; verum tamen ornabatornabat prb: honorabat DΨ eum beneficiis officiisque omnibus. Ne diutius teneam, pecunia attributa, numerata est: profectus est quaestor in provinciam: venit exspectatus in Galliamin Galliam exsp. bδ ad exercitum consularem cum pecunia. Simul ac primum ei occasio visa est, – cognoscite hominis principium magistratuum gerendorum et rei publicae administrandae,aversa pecunia publica quaestor consulem, exercitum, sortem, provinciamque deseruit. 35Video quid egerim: erigit se, sperat sibi auram posseauram sibi posse K aliquam adflariafflare coni. Zumpt. Cobet in hoc crimine voluntatis defensionisquedefensionisque qr edd.: dissensionisque DΨpb: adsensionisque al. An consensionisque? eorum quibus Cn. Carbonis mortui nomen odio sit, quibus illam relictionemreiectionem codd. et edd. ante Naugerium (cf. §22) proditionemque consulis sui gratam sperat fore. Quasi vero id cupiditate defendendae nobilitatis aut studio partium fecerit, ac non apertissime consulem, exercitum, provinciamque compilarit et propter impudentissimum furtum aufugerit! est enim obscurum et eius modi factum eius ut possit aliquis suspicari C. Verrem, quod ferre novos homines non potuerit, ad nobilitatem, hoc est ad suos, transisse, nihil fecisse propter pecuniam! 36Videamus rationes quem ad modum rettulerit: iam ipse ostendet quam ob rem Cn. Carbonem reliquerit, iam se ipse indicabit.