10 Cic. Verr. 2, 1, 27–29

27Verum si causam cognosci opus est. parumne cognita est? Dissimulamus, Hortensi, quod saepe experti in dicendo sumusHortensi … sumus suppl. p2. Quis nos magnoperemagnopere Dp rell. (Act. Pr. §23; ii, §28): magno opere Iord. attendit umquam in hoc quidem genere causarum, ubi aliquid ereptum aut ablatum a quopiama quopiam DΨpr: cuipiam δ dicitur? Nonne aut in tabulis aut in testibus omnis exspectatio iudicum est? Dixi prima actione me planum esse facturum C. Verrem HS quadringentiens contra legesleges pqG12K: legem Zbδ: (lege D1: legē D2) abstulisse. Quid? hoc planius egissem, si ita narrassem?Dio quidam fuit Halaesinushalaesinus p: halesinus D rell., qui, cum eius filio praetore C. Sacerdote hereditas a propinquo permagna venisset, nihil habuit tumtum om. δ neque negoti neque controversiae. Verres simul ac tetigit provinciam, statim MessanaMessanam Dp et pler. litteras dedit, Dionem evocavit, calumniatores ex sinu suo adposuit qui illam hereditatem Veneri Erycinae commissam esse dicerent; hac de re ostendit se ipsum cogniturum.“ 28Possum deinceps totam rem explicareiudicare qr, deinde ad extremum id quod accidit dicere, Dionem HS deciens centena milia numerasse ut causam certissimam obtineret; praeterea greges equarumequarum Dpb (ut in cod. Clun. ii, §20): equorum K al. vulg. eius istum abigendos curasse, argenti, vestisvestisque bδ: in mg. p2 vestrisque stragulae quod fuerit stragulae quod fuerit curasse auferendum. Haec neque cum ego dicerem neque cum tu negares, magni momenti nostra esset oratio. Quo tempore igitur auris iudex erigeret animumque attenderet? Cum Dio ipse prodiret, cum ceteri qui tum in Sicilia negotiis Dionis interfuissent, cum per eos ipsos dies per quos causam Dio diceret reperiretur pecunias sumpsisse mutuas, nomina sua exegisse, praedia vendidisse; cum tabulae virorum bonorum proferrentur; cum qui pecuniam Dioni dederunt dicerent se iam tum audisse eoseos Dp rell.: eo q nummos sumi ut Verri darentur; cum amici, hospites, patroni Dionis, homineshominis Dp rell.: om. G2 honestissimi, haec eadem se audisse dicerent. 29Opinor, cum haec fierent, tum vos audiretis, sicut audistis: tum causa agi vere videretur. Sic a me sunt acta omnia priore actione ut in criminibus omnibusomnibus pb: om. DΨ nullum esset in quo quisquam vestrum perpetuam accusationem requireret. Nego esse quicquam a testibus dictum quod aut vestrum cuipiamcuipiam Dp rell.: cuiquam Heindorf, Muell. (ii, §36) esset obscurum aut cuiusquam oratoris eloquentiam quaereret.