1 Cic. Verr. 2, 1, 1–4

1Neminem vestrum ignorare arbitror, iudices, hunc per hosce dies sermonem vulgi atque hanc opinionem populi Romani fuisse, C. Verrem altera actione responsurum non esse neque ad iudicium adfuturum. Quae fama non idcirco solum emanarat quod iste certe statuerat ac deliberaverat non adesse, verum etiam quod nemo quemquam tam audacem, tam amentem, tam impudentem fore arbitrabatur qui tam nefariis criminibus, tam multis testibustestibus prb Cuiac.: iudicibus DΨ convictus ora iudicum aspicere aut os suum populo Romano ostendere auderet. 2Est idemest idem D al. prb: est enim idem q1 al. Verres qui fuit semper, ut ad audendum proiectus, sic paratusparatus prδ Schol. Gronov., Prisc.: om. DΨ ad audiendum. Praesto est, respondet, defenditur; ne hoc quidem sibi reliqui facit ut, in rebus turpissimis cum manifesto teneatur, si reticeat et absit, tamen impudentiae suae pudentem exitum quaesisse videatur. Patior, iudices, et non moleste fero me laboris mei, vos virtutis vestrae fructum esse laturos. Nam si iste id fecisset quod priusprius DΨ: primus L: primo prδ statuerat, ut non adesset, minus aliquanto quam mihi opus esset cognosceretur quid ego in hac accusatione comparanda constituendaque elaborassem; vestra vero laus tenuis plane atque obscura, iudices, esset. 3Nequeneque DΨ: neque enim prδ hoc a vobis populus Romanus exspectat neque eo potest esse contentus, si condemnatus sit is qui adesse noluerit, et si fortes fueritis in eo quem nemo sit ausus defendere. Immo vero adsit, respondeat; summis opibus, summo studio potentissimorum hominum defendatur; certet mea diligentia cum illorum omniumhominum bG2: nominum p1 (corr. omnium) cupiditate, vestra integritas cum illius pecunia, testiumistius p Schol. Gronov. δ constantia cum illius patronorum minis atque potentia: tum demum illa omniailla omnia Dpr: omnia illa KZ al.: omnia om. bδ victa videbuntur cum in contentionem certamenque venerint. 4Absens si esset isteesset iste DΨπ: iste esset bδ ipse sibi δ damnatus, non tam sibi consuluisse quam invidisse vestrae laudi videretur.