9 Cic. Vatin. 21–23

21Ac ne diutius loquar de auguratu tuo,quod invitus facio ut recorder ruinas rei publicae; neque enim tu umquam stante non modo maiestate horum, sed etiam urbe te augurem fore putasti: verum tamen ut somnia tua relinquam, ad scelera veniam, volo uti mihi respondeas, cum M. Bibulum consulem non dicam bene de re publica sentientem, ne tu mihi homo potens irascare, qui ab eo dissensisti, sed hominem certe nusquam progredientem, nihil inin PBΣ: om. GEs: rei pub. Hk all. re publica molientem, tantum animo ab actionibus tuis dissentientem,cum eum tu consulem in vincula duceres et abab PΣ: a Schol. s: ad GE tabula Valeria conlegae tui mitti iuberent, fecerisne ante rostra pontem continuatis tribunalibus, per quem consul populi Romani moderatissimus et constantissimuset const. om. Schol., sublato auxilio, exclusis amicis, vivi Schol.: ut P rell. perditorum hominum incitata, turpissimo miserrimoque spectaculo non in carcerem, sed ad supplicium et ad necem duceretur? 22Quaero num quis ante te tam fuerit nefarius qui id fecerit, ut sciamus utrum veterum facinorum sis imitator an inventor novorum; idemque tu cum his atque huius modi consiliis ac facinoribus nomine C. Caesaris, clementissimi atque optimi viri, scelere vero atque audacia tua, M. Bibulum foro, curia, templis, locis publicis omnibus expulisses, inclusum domi contineres, cumque non maiestate imperi, non iure legum, sed ianuae praesidio et parietum custodiis consulis vita tegeretur, miserisne viatorem qui M. Bibulum domodomo G2: domum PΣG1.Num domu? (Verr. v, § 128) vi extraheret, ut, quod in privatis semper est servatum, idid del. Garat. te tribuno plebis consuliconsili P2: consilii BΣ domus exsilium esse non posset? 23Simulque mihi respondeto tu, qui nos qui de communi salutequi (ante de) s. l. P2: post salute habent GE consentimus tyrannos vocas, fuerisne non tribunus plebis, sed intolerandus ex caeno nescio qui atque ex tenebris tyrannus, qui primumprimum Hks: primam PBΣ rell. eam rem publicampublicam (.p.) et inventis om. Schol. quae auspiciis inventis constituta est isdem auspiciis sublatis conarere pervertereevertere GE1, deinde sanctissimas leges, Aeliam et Fufiam dico, quae in Gracchorum ferocitate et in audacia Saturnini et in conluvione Drusi et in contentione Sulpici et in cruore Cinnano, etiam inter Sullana arma vixerunt, solus conculcaris ac pro nihilo putaris, qui consulem morti obieceris, inclusum obsederis, extrahere ex suis tectis conatus sis, qui in eo magistratu non modomodo Angelius: om. codd. emerseris ex mendicitate, sed etiam divitiis nos iam tuis terreas?