8 Cic. Vatin. 19–20

19Quaero illud etiam ex te, conatusne sis, voluerisne, denique cogitariscogitaris (cogitarisne Kraffert) secl. Madv.: sed adfert Muellerus dixerisne ... dixeris § 41: sintne ... habeant ... sint Flacc. § 79: cf. etiam Sest. § 85, – est enim res eius modi ut, si tibi in mentem modo venit, nemo sit qui te ullo cruciatu esse indignum putet,cogitarisne in illo tuo intolerabili non regno,nam cupis id audire,sed latrocinio augur fieri in Q. Metelli locum, ut, quicumque te aspexisset, duplicem dolorem gemitumque susciperet et ex desiderio clarissimiclarissimi PBw: clar. et fortissimi GHEs: fort. et clar. k: cf. § 26. Balb. § 49; Verr. iii, § 97; Cl. Qu. iv. 175 civis et ex honore turpissimi atque improbissimi? adeone non labefactatam rem publicam te tribuno neque conquassatam civitatem, sed captam hanc urbem atque perversameversam GHks (§ 23) putarisputaris Manut.: putares codd. praeter k (putaras) ut augurem Vatinium ferre possemus? 20Hoc loco quaero, si, id quod concupieras, augur factus esses, – in qua tua cogitatione nos qui te oderamus vix dolorem ferebamus, illi autem quibus eras in deliciis vix risum tenebant: sed quaero, si ad cetera vulnera, quibus rem publicam putasti delerideletum iri Ernesti: posse deleri coni. Lamb., hanc quoque mortiferam plagam inflixisses auguratus tui, utrum decreturus fueris, id quod augures omnes usque ab Romulo decreverunt, Iove fulgente cum populo agi nefas esse, an, quia tu semper sic egisses, auspicia fueris augur dissoluturus?