4 Cic. Vatin. 9–10
9 ↷Atque ut aliquando ad te veniam, de me hoc sit extremum. Quid quisque nostrum de se ipse loquatur, non est sane requirendum: boni viri quid dicantquid dicant scripsi: iudicent codd. (Verr. iii, § 3): quid iudicent coni. Jordan, id est maximi momenti et ponderis. 10Duo sunt tempora quibus nostrorum civium spectentur iudicia de nobis, unum honoris, alterum salutis. Honos talitali ed. Hervag.: talis codd. populi Romani voluntate paucis est delatus ac mihi, salus tanto studio civitatis nemini reddita. De te autem homines quid sentiant in honore experti sumus, in salute exspectamus. Sed tamen ne me cum his principibus civitatis qui adsunt P. Sestio, sed ut tecum, cumcum om. HGs homine uno non solum impudentissimo sed etiam sordidissimosed etiam sordidissimo addidi (de Legg. iii, § 20): sed contemptissimo Madv. atque infimo, conferam, de te ipso, homine et adrogantissimoVerba atque infimo ... abrogantissimo (sic) suppl. in mg. P2 et mihi inimicissimo, quaero, Vatini, utrum tandem putes huic civitati, huic rei publicae, huic urbi, his templis, aerario, curiae, viris his quos vides, horum bonis fortunis liberis, civibus ceteris, denique deorum immortalium delubris auspiciis religionibus melius fuisse et praestabilius me civem in hac civitate nasci an te? Cum mihi hoc responderis, aut ita impudenter ut manus a te homines vix abstinere possint, aut ita dolenter ut aliquando ista quae sunt inflata rumpantur, tum memoriter respondeto ad ea quae te dete (ante de) PGE: om. BΣHks te ipso rogaro.