3 Cic. Vatin. 6–9

6 ↷Nam quod mihi discessum obiecisti meum, et quod horum, quibus ille dies acerbissimus fuit qui idem tibi laetissimus, luctum et gemitum renovare voluisti, tantum tibi respondeorespondebo G me, cum tu ceteraeque rei publicae pestes armorum causam quaereretis, et cum per meum nomen fortunas locupletium diripere, sanguinem principumprincipum H all. (prin P1) om. BΣ civitatis exsorbere, crudelitatem vestram odiumque diuturnum quod in bonos iam inveteratum habebatis saturare cuperetis, scelus et furorem vestrum cedendo maluisse frangere quam resistendo. 7Qua re peto a te ut mihi ignoscas, Vatini, ei cumei cum scripsi (Cl. Qu. iv. 174): et cum PBG all. (infra § 29; Sest. § 103): cum Hks: cum et Schol.: cum ei C. Fr. Hermann, edd.: quod ei Madv. patriae pepercerimpepercerim P rell.: pepercissem Schol. (sed hic sine voc. seq. quam): peperci Hermann, edd. quam servaramservaram PBΣH: serueueram Schol., et, si ego te perditoremproditorem Reid et vexatorem rei publicae fero, tu me conservatorem et custodem feras. Deinde eius viri discessum increpas quem vides omnium civium desiderio, ipsius denique rei publicae luctu esse revocatumrevocatum ? Klotz. At enimIta enim Bake dixisti non mea sed rei publicae causa homines de meo reditu laborasse: quasi vero quisquam vir excellenti animo in rem publicam ingressus optabilius quicquam arbitretur quam se a suis civibus rei publicae causa diligi! 8Scilicet aspera mea natura, difficilis aditus, gravis vultus, superba responsa, insolens vita; nemo consuetudinem meam, nemo humanitatem, nemo consilium, nemo auxilium requirebat; cuius desideriocuius desiderio forum mutum fuit A, ut haec minima dicam, forum maestum, muta curia, omnia denique bonarum artium studia siluerunt. Sed nihil sit factum mea causa: omnia illa senatus consulta, populi iussa, Italiae totius, cunctarum societatum, conlegiorum omnium decreta de me rei publicae causa esse facta fateamur. Quid ergo, homo imperitissime solidae laudis ac verae dignitatis, praestantius mihi potuit accidere? quid optabilius ad immortalitatem gloriae atque inin P rell. praeter s (ad); Arch. § 30; praep. om. k, del. Madv. memoriam mei nominis sempiternam, quam omnis hoc civis meos iudicare, civitatis salutem cum unius mea salute esse coniunctam? 9Quod quidem ego tibi reddo tuumreddo mutuum Pluygers; nam ut tu me carum esse dixisti senatui populoque Romano non tam mea causa quam rei publicaerei pub. nomine s, sic ego te, quamquam eses Wesenberg: sis codd. omni diritate atque immanitate taeterrimus, tamen dico esse odio civitati non tam tuo quam rei publicae nomine.