17 Cic. Vatin. 40–41

40 ↷Quaero quae tanta in te vanitas, tanta levitas fuerit ut in hoc iudicio T. Annium isdem verbis laudares quibus eum verbis laudare et boni viri et boni cives consuerunt, cum in eundem nuper ab eadem illa taeterrima furia productus ad populum cupidissime falsum testimonium dixeris? An erit haec optio et potestas tua, ut, cum Clodianas operas et facinerosorumfacinerosorum P: facinoros. B rell. (Cf. Sest. § 81) hominum et perditorum manum videris, Milonem dicas, id quod in contione dixisti, gladiatoribus et bestiariis obsedisse rem publicam: cum autem ad talis viros veneris, non audeas civem singulari virtute, fide, constantia vituperare? 41Sed cum T. Annium tanto opere laudes et clarissimo viro non nullam laudatione tua labeculam adspergasin illorum enim numero mavult T. Annius esse qui a te vituperantur: verum tamen quaeroverum tamen quaero Lamb.: verum etiamen quaero P1: verum etiam in quaero P2BΣ: verum etiam inquiro (quaero k) G2k, cum inin om. Schol. re publica administranda T. Annio cum P. Sestio consiliorum omniumomnium om. Schol. societas fueritid quod non solum bonorum, verum etiam improborum iudicio declaratum est; est enim reus uterque ob eandem causam et eodem crimine, alter die dicta ab eo quem tu unum improbiorem esse quam te nonnon add. ed. Hervag. numquam soles confiteri, alter tuis consiliis, illo tamen adiuvantequaero qui possis eos quos crimine coniungis testimonio diiungere? Extremum illud est quod mihi abs te responderi velim, cum multa in Albinovanum de praevaricatione diceres, dixerisne nec tibi placuisse nec oportuisse Sestium de vi reum fieri? quavis lege, quovis crimine accusandum potius fuisse? etiam illud dixeris, causam Milonis, fortissimi viri, coniunctam cum hoc existimari? quae pro me a Sestio facta sint, bonis esse grata? Non coarguo inconstantiam orationis ac testimoni tuiquas enim huius actiones probatas bonis esse dicis, in eas plurimis verbis testimonium dixisti; quicum autemautem PBΣ: hoc G (Sest. § 138; Balb. § 41) eius causam periculumque coniungisconiungis edd.: coniungas PBGΣ, eum summis laudibus extulisti: sed hoc quaero, num P. Sestium, qua lege accusandum omnino fuisse negas, ea lege condemnari putes oportere? aut, si te in testimonio consuli noles, ne quid tibi auctoritatis a me tributum esse videatur, dixerisne in eum testimonium de vi quem negarisnegaveris Schol. (Sest. § 61) reum omnino de vi fieri debuisse?