15 Cic. Vatin. 35–37

35Et quoniam legationis tuae facta mentio est, volovolo etiam Hks audire de te quo tandem senatus consulto legatus sis. De gestu intellego quid respondeas: tua lege, dicis. Esne igitur patriae certissimus parricida? spectarasnespectarasne ks: spectarisne P rell. id, ut patres conscripti ex re publica funditus tollerentur? ne hoc quidem senatui relinquebas, quod nemo umquam ademit, ut legati ex eius ordinis auctoritate legarentur? Adeone tibi sordidum consilium publicum visum est, adeo adflictus senatus, adeo misera et prostrata res publica ut non nuntios pacis ac belli, non oratoresoratores Schol.: curatores P rell., non interpretes, non bellici consili auctores, non ministros muneris provincialis senatus more maiorum deligere possetposset edd.: possit codd.? 36Eripueras senatui provinciae decernendae potestatem, imperatoris deligendi iudicium, aerari dispensationem: quae numquam sibi populus Romanus appetivit, qui numquamsibi p. r. ... numquam suppl. s. l. P2 senatuisenatui scripsi: a senatu Madv.: aut codd.: ut tu Orell. auct. Kays.: ad se Muell. auferre codd.: transferre Mueller (numquam haec a summi con. gub. auferre Angelius) summi consili gubernationem auferre conatus est. Age, factum est horum aliquid in aliis: raro, sed tamen factum est ut populus deligeret imperatorem: quis legatos umquam audivit sine senatus consulto? Ante te nemo, post continuo fecit idemidem fecit Schol. in duobus prodigiis rei publicae Clodius; quo etiam maiore es malo mactandus, quod non solum facto tuo sed etiam exemplo rem publicam vulnerasti, neque tantum ipse es improbus sed etiam alios docere voluisti. Ob hasce omnis res sciasne te severissimorum hominum Sabinorum, fortissimorum virorum Marsorum et Paelignorum, tribulium tuorum, iudicio notatum, nec post Romam conditam praeter te tribulem quemquamquemquam] quem PBG all.: neminem Schol. tribum Sergiam perdidisse?

37Atque illud etiam audire de tede te Orelli: te P rell. praeter G2 (ex te): a te ed. R.: de te audire cod. Fris ab Halmio collatus cupio, qua re, cum ego legem de ambitu tulerim ex senatus consulto, tulerim sine vi, tulerim salvissalvis] salutis PBΣG auspiciis, tulerim salva lege Aelia et Fufia, tu eam esse legem non putes, praesertim cum ego legibus tuis, quoquo modo latae suntsint Hks, paream; cum mea lex dilucide vetet Biennio quo quis petat petiturusve sit gladiatores dare nisi ex testamento praestituta die, quae tanta in te sit amentia ut in ipsa petitione gladiatores audeas dare? num quem putes illius tui certissimi gladiatoris similem tribunum plebis posseposse ed. Hervag.: esse codd. reperiri qui se interponat quo minus reus mea lege fiasfias Lamb.: fiat codd.?