14 Cic. Vatin. 33–34

33Quaero etiam illud ex te, quod privatus admisisti, in quo certe iam tibi dicere non licebit cum clarissimis viris causamcum clarissimis viris causam P2BΣG (§ 13): cum clarissimi viri causam P1: cum clarissimi viri causa Madv. fort. recte tuam esse coniunctam, postulatusne sis lege Licinia et Iunia? edixeritne C. Memmius praetor ex ea lege ut adesses die tricensimotricensimo P1: tricesimo rell.? cum is dies venisset, fecerisne quod in hac re publica non modo factum antea numquam est, sedest sed PBΣG: sed Garatoni, Madv. in omni memoria estmemoria est Lamb.: mem. sit (ex memoriast) codd. omnino inauditum? appellarisne tribunos plebis ne causam dicereslevius dixi; quamquam id ipsum esset et novum et non ferendumsed appellarisne nominatim pestem illius anni, furiam patriae, tempestatem rei publicae, ClodiumClodium secl. Bake. Qui tamen cum iure, cum more, cum potestate iudicium impedire non posset, rediit ad illam vim et furorem suum, ducemque se militibus tuis praebuit. In quo ne quid a mea me s. l. P2 dictum in te potius putes quam abs te esse quaesitum, nullum onus imponam mihi testimoni: quae mihitest. quae mihi s. l. P2 brevi tempore ex eodem isto loco video esse dicenda servabo, teque non arguam, sed, ut in ceteris rebus feci, rogabo. 34Quaero ex te, Vatini, num quis in hac civitate post urbem conditam tribunos plebis appellarit ne causam diceret? num quis reus in tribunal sui quaesitorisquaestoris Schol. escenderitescenderit Ang. Maius: ascenderit PBG all. (Verr. iv, § 51): exciderit Schol. eumque vi deturbarit, subsellia dissiparit, urnas deieceritdeiecerit Schol.: delegerit P rell., eas denique omnis res in iudicio disturbando commiserit, quarum rerum causa iudicia sunt constituta? sciasne tum fugisse Memmium, accusatores esse tuos de tuis tuorumque manibus ereptos, iudices quaestionum de proximis tribunalibus esse depulsos, in foro, luce, inspectante populo Romano quaestionem, magistratus, morem maiorum, leges, iudices, reum, poenam esse sublatam? haec omnia sciasne diligentia C. Memmi publicis tabulis esse notata atque testata? Atque illud etiam quaero, cumcum Ald.: quod codd., postea quam es postulatus, ex legatione redieris,ne quis te iudicia defugere arbitreturarbitretur codd.: arbitraretur edd., – teque, cum tibi utrum velles liceret, dictitaris causam dicere maluisse, qui consentaneum fuerit, cum legationis perfugio uti noluisses, appellatione improbissima te ad auxilium nefarium confugisse?