13 Cic. Vatin. 31–32

31Sed omitto epulum populi Romani, festum diem argento, veste, omni apparatu ornatuque visendovisendum coni. Baiter: quis umquam in luctu domestico, quis in funere familiari cenavit cum toga pulla? cui de balineisbalneis P2BΣ exeunti praeter te toga pulla umquam data est? Cum tot hominum milia accumberent, cumaccumberent ⟨cum togis albis⟩ cum K. Busche ipse epuli dominus, Q. Arrius, albatus esset, tu in templum Castoris te cum C. FibuloFidulo GEs atrato ceterisque tuis furiis funestum intulisti. Quis tum non ingemuit, quis non doluit rei publicae casum? qui sermo alius in illo epulo fuit nisi hanc tantam et tam gravem civitatem subiectam esse non modo furori, verum etiam inrisioni tuae? 32Hunc tu morem ignorabas? numquam epulum videras? numquam puer aut adulescens inter cocoscocos PBG: coquos edd. vett. fueras? Fausti, adulescentis nobilissimi, paulo ante ex epulo magnificentissimo famem illam veterem tuam non explerasexpleras Naugerius (1): expiares P1G: expiaras P2Σ? Quem accumbere atratum videras? dominum cum toga pulla et eius amicos ante conviviumvideras? Videras dominum ... convivium (sine signo interrog.) Madv., Mueller? Quae tanta tete hic suppl. Baiter: te tanta Hks ed. V.: tanta rell. tenuit amentiadementia s: insania Hk all. ut, nisi id fecisses quod fas non fuit, nisi violasses templum Castoris, nomen epuli, oculos civium, morem veterem, eius qui te invitarat auctoritatem, parum putares testificatum esse supplicationes te illas non putare?