12 Cic. Vatin. 29–30

29Et quoniam pecunias aliorum despicis, de tuis divitiis intolerantissime gloriaris, volo uti mihi respondeas, fecerisne foedera tribunus plebis cum civitatibus, cum regibus, cum tetrarchis; erogarisne pecunias ex aerario tuis legibus; eripuerisne partis illo tempore carissimas partim a Caesare, partim a publicanis? Quae cum ita sint, quaero ex te sisne ex pauperrimo dives factus illo ipso anno quo lex lata est de pecuniis repetundis acerrima, ut omnes intellegere possent a te non modo nostra acta, quos tyrannos vocas, sed etiam amicissimi tui legem esse contemptam; apud quem tu etiam nos criminari soles, qui illi sumus amicissimi, cum tu eiei] et PBΣ (§ 7) contumeliosissime totienscum ... totiens] cui totiens (med. omiss.) Schol. male dicas quotiens te illi adfinem esse dicis.

30Atque etiam illud scire ex te cupio, quo consilio aut qua mente feceris ut in epulo Q. Arri, familiaris mei, cum toga pulla accumberes? quem umquam videris, quem audieris? quo exemplo, quo more feceris? Dices supplicationes te illas non probasse. Optime: nullae fuerintfuerint Angelius: fuerunt codd. supplicationes. Videsne me nihil de anni illius causa, nihil de eo quod tibi commune cum summis viris esse videatur, sed de tuis propriis sceleribus ex te quaerere? Nulla supplicatio fuerit. Cedo quis umquam cenarit atratus? Ita enim illud epulum est funebre ut munus sit funeris, epulae quidem ipsae dignitatis.