11 Cic. Vatin. 26–28
26 ↷Sed qui fuit tuus ille tantus furor ut, cum iam Vettius ad arbitrium tuum perorasset et civitatis lumina notasset descendissetque de rostris, eum repente revocares, conloquerere populo Romano vidente, deinde interrogares ecquosnam alios posset nominare? Inculcarisne ut C. Pisonem, generum meum, nominaret, qui in summa copia optimorum adulescentium pari continentia, virtute, pietate reliquit neminem, itemque M. Laterensem, hominem dies atque noctes de laude et de re publica cogitantem? promulgarisne, impurissimeimpurissime PBΣw: imp. et perditissime G et pler. (§ 19) hostis, quaestionem de tot amplissimis et talibus viris, indicium Vettio, praemia amplissima? quibus rebus omnium mortalium non voluntate sed convicio repudiatis, fregerisne in carcere cervices ipsi illi Vettio, ne quod indicium corrupti indici exstaret eiusque sceleris in te ipsum quaestio flagitaretur?
27Et quoniam crebro usurpas legem te de alternis consiliis reiciendis tulisse, ut omnes intellegant te ne recte quidem facere sine scelere potuisse, quaero, cum lex esset aequa promulgata initio magistratus, multas iamiam PBΣG2: sed iam G1: etiam b2s alias tulisses, exspectarisne dumdum Manutius: cum codd. C. Antonius reus fieret apud Cn. Lentulum Clodianum, et, postea quam ille est reus factus, statim tuleris in eum „quiin eum (eam P1) qui codd.: Quicumque Cobet, Mueller (Rabir. § 14) tuam post legem reus factus esset“, ut homo consularis exclusus miser puncto temporis spoliaretur beneficio et aequitate legis tuae? 28Dices familiaritatem tibi fuisse cum Q. Maximo. Praeclara defensio facinoris tui! Nam Maximi quidem summa laus est sumptis inimicitiis, suscepta causa, quaesitore consilioque delecto, commodiorem inimico suo condicionemcommodiore inimico suo conditionem (contionem P2BΣ) reiectionis P2BG all.: **com~odiore iectionis P1 (mediis omissis): reo commodum reiect. Halm reiectionis dare noluisse. Nihil Maximus fecit alienum aut sua virtute aut illis virisillis viris Naugerius (1): illis GE: illius PBΣw: illius familiarissimis clar. vir. (viris clar.) Hks all. clarissimis, Paulis, Maximis, Africanis, quorum gloriam huius virtute renovatam non modo speramus, verum etiam iam videmus; tua fraus, tuum maleficium, tuum scelus illud est, te id quod promulgasses misericordiae nomine ad crudelitatis tempus distulisse. Ac nunc quidem C. Antonius hac una re miseriam suam consolatur, quod imagines patris et fratris sui fratrisque filiam non in familia sed in carcere conlocatam audire maluit quam videre.