8 Cic. Sull. 23–25

23 ↷ Sed tamen te a me pro magnis causis nostrae necessitudinis monendum esse etiam atque etiam puto. Non possunt omnes esse patricii; si verum quaeris, ne curant quidem; nec se aequales tui propter istam causam abs te anteiri putant. 24Acat b1c si tibi nos peregrini videmur, quorum iam et iam et] iam ec nomen et honos inveteravit et urbi huicurbi huic Te: huic urbi cett. hominum om. e et hominum famae ac sermonibus, quam tibi illos competitores tuos peregrinos videri necesse erit qui iam ex tota Italia delecti tecum de honore ac deac de Te: et de cett. omni dignitate contendentcontendent Te: certabunt c: contendunt cett. ! Quorum cave tutu cave e quemquam peregrinum appelles, ne peregrinorum suffragiis obruare. Qui si si] si ita e attulerint nervos et industriam, mihi crede, excutient tibi istam verborum iactationem et te ex somno saepe excitabunt nec patientur se abs te, nisi virtute vincentur, honore superari. 25Ac ac] at eb1c, ed. V si, iudices, ceterisceteris om. e patriciis me et vos peregrinos videri oporteret, a Torquato tamen hoc vitiumhoc convicium Gulielmius sileretur; est enim ipse aa om. Schol. materno genere municipalis, honestissimi ac nobilissimi generis, sed tamen Asculani. Aut igitur doceat Picentis solos non esseesse non e peregrinos aut gaudeat suo generi me meum non anteponerenon anteponere Teπ : ante non ponere (cf. Off. iii. 71) cett. (meliore numero). Qua re neque tu me peregrinum posthac dixeris, ne gravius refutere, neque regem, ne derideare. Nisi forte regium tibi videtur ita vivere ut non modo homini nemini sed ne cupiditati quidem ulli servias, contemnere omnis libidines, non auri, non argenti, non ceterarum rerum indigere, in senatu sentire libere, populi utilitati magismagis utilitati e consulere quam voluntati, nemini cedere, multis obsistere. Si hoc putas esse regium regium] regnum πb1gc2k , regem me esseregem me esse T: me regem esse cett. confiteor; sin te potentia mea, si dominatio, si denique aliquod dictum adrogans aut superbum movet, quin tu id potius profers quam verbi invidiam contumeliamque maledicti?