5 Cic. Sull. 14–17

14Et quoniam de criminibus superioris coniurationis Hortensium diligenter audistis, de hac coniuratione quae me consule facta est hoc primum attendite. Multa, cum essem consul, de summissummae Lambinus rei publicae periculis audivi, multa quaesivi, multa cognovi; nullus umquam de Sulla nuntius ad me, nullum indiciumindicium ab2χψ1 : iudicium cett. , nullae litterae pervenerunt, nulla suspicionulla suspicio del. Mommsen (cf. § 20). Multum haec vox fortasse valere deberetvalere deberet Tea: deberet valere cett. eius hominis qui consul insidias rei publicae consilio investigasset, veritate aperuisset, magnitudine animi vindicasset, cum is seis se Te: ipse cett. nihil audisse de P. Sulla, nihil suspicatum esse diceret. Sed ego nondum utorutar Teπ : utor cett. hac voce ad hunc defendendum; ad purgandum me potius utar, ut mirari Torquatus desinat me qui Autronio non adfuerimnon affuerim Teπ : affuerim ab1: abfuerim cett. Sullam defendere. 15Quae enim Autroni fuitfuit Autronii Schol. causa, quae Sullae est? Ille ambitus iudicium tollere ac disturbare primum conflato voluit gladiatorum ac fugitivorum tumultu, deinde, id quod vidimus omnes, lapidatione atque concursu; Sulla, si sibi suus pudor ac dignitas non prodesset, nullum auxilium requisivit. Ille damnatus ita se gerebat non solum consiliis et sermonibus verum etiam aspectu atque atque] et ec voltu ut inimicus esse amplissimis ordinibus, infestus bonis omnibus, hostis patriae videretur; hic se ita fractum illa calamitate atque adflictum putavit ut nihil sibi ex pristina dignitate superesse arbitraretur, nisi quod modestia retinuisset. 16Hac vero in coniuratione quid tam coniunctum quam ille cum Catilina, cum Lentulo? quae tanta societas ullis inter se rerum optimarum quanta ei cum illis sceleris, libidinis, audaciae? quod flagitium Lentulus non cum Autronio concepit? quod sine eodem illo Catilina facinus admisit? cum interim Sulla cum isdem illis non modo noctem solitudinemque non quaereret sed ne mediocrimediocriter Reid quidem sermone et congressu coniungeretur. 17Illum Allobroges, maximarum rerum verissimi indicesiudices eaπςb1 , illum multorum litterae ac nuntii coarguerunt; Sullam interea nemo insimulavit, nemo nominavit. Postremo eiecto sive emisso iam ex urbe Catilina ille arma misit, cornua, tubastubes Tb1: tube e , fascisfasces e: falces cett. , signa, legiones legiones] del. Wolff (malo numero): legionis A. Augustinus: fort. legionum, ille relictus intus, exspectatus foris, Lentuli poena compressus convertit se aliquando ad timorem, numquam ad sanitatem; hic contra ita quievit ut eo tempore omni Neapoli fuerit, ubi neque homines fuisse putanturputant e huius adfines suspicionis et locus est ipse non tam ad inflammandosflammandos e calamitosorum animos quam ad consolandos accommodatus.