4 Cic. Sull. 11–13

11Duae coniurationes absab e te, Torquate, constituuntur, una quae Lepido et Volcatio consulibus patre tuo consule designato facta esse dicitur, altera quae me consule; harum in utraque Sullam dicis fuisse. Patris tui, fortissimi viri atque optimi consulis, scis me consiliis non interfuisse non interfuisse] interfuisse dicis e ; scis me, cum mihi summus tecum usus esset, tamen illorum expertem temporum et sermonum fuisse, credo quod nondum penitus in re publica versabar, quod nondum ad propositumpraepositum e mihi finem honoris perveneram, quod meme Teπb2: mea cett. ambitio et forensis labor ab omni illa cogitatione abstrahebat. 12Quis ergo intererat vestris consiliis? Omnes hi quos vides huic adesse et in primis Q. Hortensius; qui cum propter honorem ac dignitatem atque animum eximium in rem publicamatque dignitatem ac animum extimumque in rem p. e , tum propter summam familiaritatem summumque amoremamorem ec: honorem cett. in patrem tuum cum cum] tum πbς communibus tum praecipuis patris tui periculis commovebatur. Ergo istius coniurationis crimen defensum ab eo est qui interfuit, qui cognovit, qui particeps et consili vestri fuit et timoris; cuius in hoc crimine propulsando cum esset copiosissima atque ornatissima oratio, tamen non minus inerat auctoritatisauctoritatis inerat eb in ea quam facultatis. Illius igitur coniurationis quae facta contra vos, delata ad vos, a vobis prolata esse dicitur, ego testis esse non potui; non modo animoanimo Teaπ, Schol.: enim cett. nihil comperi, sed vixvix om. Schol. ad auris meas istius suspicionis famafamam Schol.: fama non Mai pervenit. 13Qui vobis vobis] vobiscum (nob. e) ebς in consilio fuerunt, qui vobiscum illa cognorunt, quibus ipsis periculum tum conflari putabatur, qui Autronio non adfuerunt, qui in illum testimonia gravia dixerunt, hunc defendunt, huic adsuntassunt Teaπ , in huius periculo declarant se non crimine coniurationis, ne adessent ceteris, sed hominum maleficio deterritos esse. Mei consulatus autem tempus et crimen maximae coniurationis a me defendetur. Atque haechaec (hic e) Teπk: om. cett. inter nos partitio defensionisdefensionis Tπ : om. cett. non est fortuito, iudices, nec temere facta; sed cum videremus eorum criminum nos patronos adhiberi quorum testes esse possemus, uterque nostrum id sibi suscipiendum putavit de quo aliquid scire ipse atque existimare potuisset.