32 Cic. Sull. 89–91

89 ↷ Nuper is homo fuit in civitate P. Sulla ut nemo ei se neque honore neque gratia neque fortunis anteferret, nunc spoliatus omni dignitate quae erepta sunt non repetit; quod fortuna in malis reliqui fecit, ut cum parente, cum liberis, cum fratre, cum his necessariis lugerelugere TEπab1: iungere cett. suam calamitatem liceat, id sibi ne eripiatis vos, iudices, obtestatur. 90Te ipsum iam, Torquate, expletum huius huius] his ς miseriis esseesse TEπa: om. cett. par eratpar erat TEπ : pateat cett. et, siet si πaσψ, Müller: etsi cett. nihil aliud Sullae nisi consulatum abstulissetis, tamen eo vos contentoscontentos vos Eπ esse oportebat; honoris enim contentio vos ad causam, non inimicitiae deduxerunt. Sed cum huic omnia cum honore detracta sint, cum in hac fortuna miserrimamiserrima TE: misera cett. ac luctuosissima destitutus sit sit] est E , quid est quod expetasexpetas E: expectas (-es πc) cett. amplius? Lucisne hanc usuram eripere vis vis] eius π: fort. ei vis plenam lacrimarum atque maeroris, in qua cum maximo cruciatu acac TEb: atque cett. dolore retinetur? Libenter reddiderit adempta ignominia foedissimi criminis. An vero inimicum ut expellas? cuius ex miseriis, si esses crudelissimus, videndo fructum caperes maioremmaiorem caperes E quam audiendo. 91O miserum et infelicem illum diem quo consul omnibus centuriis P. Sulla renuntiatus est, o falsam spem, o volucrem fortunam, o caecam cupiditatem, o praeposteram gratulationem! Quam cito illa omnia ex laetitia et voluptate ad luctum et lacrimas reccideruntrecc. Zielinski: rec. codd. , ut, qui paulo ante consul designatus fuisset, repente nullum vestigium retineretretineret hoc loco hab. TE, post fuisset (om. repente a) cett. pristinae dignitatis! Quid enim erat mali quod huic spoliato fama, honorefama honore TEπ : honore fama cett. , fortunis deesse videretur? aut cui novae calamitati locus ullus relictus relictus] esset (est b1: esse cod. H. Stephani) add. codd.: ego delevi ? Urget eadem fortuna quae coepit, repperit novum maerorem, non patitur hominem calamitosum uno malomalo TE: modo cett. adflictum uno in luctu perire.