31 Cic. Sull. 86–89

86Quam ob rem vos, di patrii ac penates, qui huic urbi atque huic rei publicaerei p. TEπa: imperio cett. praesidetis, qui hoc imperium, qui hanc libertatem, qui populum Romanumqui populum Rom. TEa: populumque Rom. cett. , qui haec tecta atque templa me consule vestro numine auxilioque servastis, testor integro me animo ac libero P. Sullae causam defendere, nullum a me sciente facinus occultari, nullum scelus susceptum contra salutem omnium defendi ac tegi. Nihil de hoc consul comperi, nihil suspicatus sum, nihil audivi. 87Itaque idem ego ille qui vehemens in aliosin alios del. Madvig ,qui inexorabilis in ceteros esse visus sum, persolvi patriae quod debui; reliqua iam a me meae perpetuae consuetudini naturaeque debentur; tam sum misericors, iudices, quam vos, tam mitis quam qui lenissimus; in quo vehemens fui vobiscum nihil feci nisi coactus, rei publicae praecipitanti subveni, patriam demersam extuli; misericordia civium adducti tumtum TE: tunc cett. fuimus tam vehementes quam necesse fuit. Salus esset amissa omniumamissa omnium TE: omnium amissa cett. una nocte, nisi esset severitas illa suscepta. Sed ut ad sceleratorum poenam amore rei publicae sum adductus, sic ad salutem innocentium voluntate deducorducor Tπ : adducor b2c . 88Nihil video esse in hoc P. Sulla, iudices, odio dignum, misericordia digna multa. Neque enim nunc propulsandae calamitatis suae causa supplex ad vos, iudices, confugit, sed ne qua generi ac nomini suo nota nefariae turpitudinis inuratur. Nam ipse quidem, si erit vestro iudicio liberatus, quae habet ornamenta, quae solacia reliquae vitaereliqua vitae E: vitae reliqua c quibus laetari acac TEπk: et cett. perfrui possit? Domus erit, credo, exornata, aperientur maiorum imagines, ipse ornatum ac vestitum pristinumpristinum E: om. cett. recuperabit. Omnia, iudices, haec amissa sunt, omnia generis, nominis, honoris insignia atque ornamenta unius iudici calamitate occideruntceciderunt bc1 . Sed ne exstinctor patriae, ne proditor, ne hostis appelletur, ne hanc labem tanti scelerissceleris TE: generis cett. in familia relinquat, id laborat, id metuit, ne denique hic miser coniurati et conscelerati et proditoris filius nominetur; huic puero qui est ei vita sua multo carior metuitne denique … metuit TE: om. cett. , cui honoris integros fructus non sit traditurus, ne aeternam memoriam dedecoris relinquat. 89Hichoc T parvus TEπk: patruus cett. vos orat, iudices, parvus, ut se aliquando si non integra fortuna, at utat ut TEπ : ut apc: at (ac g) cett. adflicta patri suo gratulari sinatis. Huic misero notiora sunt itinera iudiciorumitinera iudic. TE: iudic. itinera cett. et fori quam campi etcampi et E: et T: om. cett. disciplinarum. Non iam de vita P. Sullae, iudices, sed de sepultura contenditur; vita erepta est superiore iudicio, nunc ne corpus eiciatur laboramus. Quid enim est huic reliqui quod eum in hac vitahac vita TEπ : vita hac cett. teneat, aut quid est quam ob rem haec cuiquam vita videatur?