29 Cic. Sull. 80–82
80Quid vero? haec auctoritas – saepesaepe Spengel: semper codd. enim est de ea dicendum, quamquam a me timide modicequemodiceque Tπk: et modice b: modice cett. dicetur – quid? inquaminquam om. bc1 , haec auctoritas nostra, qui a ceteris coniurationis causis abstinuimus, P. Sullam defendimus, nihil hunc tandem iuvabit? Grave est hoc dictugrave est hoc dictum (corr. Madvig) fortasse iudices E: om. cett. fortasse, iudices, grave, si appetimus aliquid; si, cum ceteri de nobis silent, non etiam nosmet ipsi tacemus, grave; sed, si laedimur, si accusamur, si in invidiam vocamur, profecto conceditisconcedetis ς , iudices, ut nobis libertatem retinere liceat, si minus liceat dignitatem. 81Accusati sunt uno nomine omnesomnes supplevi (hoc loco, ante uno Lambinus) consulares, ut iam videatur honoris amplissimi nomen plus invidiae quam dignitatis adferre. „Adfuerunt“, inquit, „Catilinae illumque laudarunt.“ Nulla tum tum] tamen abc patebat, nulla erat cognita coniuratio; defendebant amicum, aderant supplici, vitae eius turpitudinem in summis eius periculis non insequebantur. Quin etiam parens tuus, Torquate, consul reo de pecuniis repetundis repetundis] hic incipit E Catilinae fuit advocatus, improbo homini, at supplici, fortasse audaci, at aliquando amico. Cui cum adfuit post delatam ad eum primam illam coniurationem, indicavitiudicavit Tς se audisse aliquid, non credidisse. „At idem non adfuit alio in iudicio, cum adessent ceteri.“ Sisi ςbk: sed cett. postea cognorat ipse aliquid quod in consulatu ignorasset, ignoscendum est eisiis edd. VR: his codd. qui postea nihil audierunt; sin illa res prima valuit, numnum TE: non cett. inveterata quam recens debuit esse gravior? Sed si tuus parens etiam in ipsaipsa TE: illa cett. suspicione periculi sui tamen humanitate adductus advocationem hominis improbissimi sella curuli atque ornamentis et suis et consulatus honestavit, quid est quam ob rem consulares qui Catilinae adfuerunt reprendanturreprehendantur codd. ? 82„At idem eisiis edd. VR: is aςg: his cett. qui ante hunc causam de coniuratione dixerunt non adfuerunt.“ Tanto scelere astrictis hominibus statuerunt nihil a se adiumenti, nihil opis, nihil auxili ferriferre TE oportere. Atque ut de eorum constantia atque animo in rem publicam dicam quorum tacita gravitas et fides de uno quoque loquitur neque cuiusquam ornamenta orationis desiderat, potest quisquam diceredicere quisquam Ek umquam meliores, fortiores, constantiores consularis fuisse quam his his] iis ed. R temporibus et periculis quibus paene oppressa est res publica? Quis non de communi salute optimeoptime Spengel: apertissime (aptissime c1) codd. , quis non fortissime, quis non constantissime sensit? Neque ego praecipue de consularibus disputodico seu disputo b2χψc ; nam haec et hominum ornatissimorum, qui praetores fuerunt, et universi senatus communis est laus, ut constet post hominum memoriam numquam in illo ordine plus virtutis, plus amoris in rem publicam, plus gravitatis fuisse; sed quia sunt descripti consulares, de his tantum mihi dicendum putavi quod satis esset ad testandamad testandam (-dum T) TE, Lambinus: attestantem (-tationem k) cett. omnium memoriamomnium memoriam TE: memoriam omnium cett. , neminem esse ex illo honoris gradu qui non omni studio, virtute, auctoritate incubuerit ad rem publicam conservandam.