27 Cic. Sull. 74–76

74 ↷ In hoc vos pudore, iudicesiudicii codd.: corr. Angelius , et in hac vita tanto sceleri locum fuisse credatiscredatis Zielinski (p. 204): creditis codd. ? Aspicite ipsum, contuemini os, conferte crimen cum vita, vitamvitam TE: om. cett. ab initio usqueab initio usque Tπa: ab initio E: usque cett. ad hoc tempus explicatamexplicatam TE: explicata cett. cum crimine recognoscite. 75Mitto rem publicam, quae fuit semper Sullae carissima; hosne amicos, talis viros, tam cupidos sui, per quos res eius secundae quondam erant ornataeornatae b2ς : ordinatae cett. , nunc sublevantur adversae, crudelissime perire voluit, ut cum Lentulo et Catilina et Cethego foedissimam vitam ac miserrimam turpissima morte proposita degeret? Non, inquam, caditnon cadit non inquam cadit cod. H. Stephani in hos mores, non in hunc pudorem, non in hanc vitam, non in hunc hominem ista suspicio. Nova quaedam illa immanitas exorta est, incredibilis fuit ac singularis furor, ex multis ab adulescentia conlectis perditorum hominum vitiis repente ista tanta importunitas inauditi sceleris exarsit. 76Nolite, iudices, arbitrari hominum illum impetum et conatum fuisseneque enim ulla gens tam barbara aut tam immanis umquam fuit in qua non modo tot, sed unus tam crudelis hostis patriae sit inventus – , beluae quaedam illae ex portentis immanes ac ferae formaformas π hominum indutae exstiterunt. Perspicite etiam atque etiam, iudices,nihil enim est quod in hac causa dici possitpossit πbχς : posset cett. vehementiuspenitus introspicite Catilinae, Autroni, Cethegi, Lentuli ceterorumque mentis; quas vos in his libidines, quae flagitia, quas turpitudines, quantas audacias, quam incredibilis furores, quas notas facinorum, quae indicia parricidiorum, quantos acervos scelerumfacinorum … scelerum T: scelerum … facinorum cett. reperietis! Ex magnis et diuturnis et iam desperatis rei publicae morbis ista repente vis erupit, ut ea confecta et eiecta convalescere aliquando et sanari civitas possetposset k, Ernesti: possit cett. ; neque enim est quisquam qui arbitretur illis inclusis in re publica pestibus diutius haec haec] hoc imperium c2 stare potuisse. Itaque eos non ad perficiendum scelus, sed ad luendas rei publicae poenas Furiae quaedam incitaverunt.