25 Cic. Sull. 69–71

69 ↷ Omnibus in rebus, iudicesiudices om. T , quae graviores maioresque sunt, quid quisque voluerit, cogitarit, admiserit, non ex crimine, sed ex moribus eius qui arguitur est ponderandum. Neque enim potest quisquam nostrum subito fingi neque cuiusquam repente vita mutari aut natura converti. 70Circumspicite paulisper mentibus vestris, ut alia mittamusmittamus T: omittamus cett. , hosce ipsos homines qui huic adfines sceleri fuerunt. Catilina contra rem publicam coniuravit. Cuius aures umquam haechaec V: hoc cett. respuerunt? conatum esse audacteraudacter T: om. cett. hominem a pueritia non solum intemperantia et scelere sed etiam consuetudine et studio in omni flagitio, stupro, caede versatum versatum] grassatum E ? Quis eum contra patriam pugnantem perisse miratur quem semper omnes ad civile latrocinium natum putaverunt? Quis Lentuli societates cum indicibus, quis insaniam libidinum, quis perversam atque impiam religionem recordatur qui illum aut nefarie cogitassecogitasse TE: om. cett. aut stulte sperassesperasse E: cogitasse cett. miretur? Quis de C. Cethego atque eius in Hispaniam profectione ac de volnere Q. Metelli Pii cogitat cui non ad illius poenam carcer aedificatus esse videatur? 71Omitto ceteros, ne sit infinitum; tantum a vobis peto ut taciti de omnibus quos coniurasse cognitum est cogitetis; intellegetisintelligitis Tab2χ unum quemque eorum eorum] illorum bk, ed. V prius abab Tb2: a cett.: del. Madvig sua vita quamquam a πc2 vestravestra Tπc: nostra cett. suspicione esse damnatum. Ipsum illum Autronium, quoniam eius nomen finitimum maxime est huius huius] huic π periculo et crimini, non sua vita ac naturavita ac natura T: ante acta vita ςg: consuetudine ac vita c: ac (hac χ: haec k) vita apχk convicitconvicit T: convincit cett. ? Semper audax, petulans, libidinosus; quem in stuprorum defensionibus non solum verbis uti improbissimis solitum esse scimus verum etiam pugnis et calcibus, quem exturbare homines exex (et a) Tπac: e cett. possessionibus, caedem facere vicinorum, spoliare fana sociorum, comitatucomitatu scripsi: vi (vi. a) conatum (-u ςbψk) codd. (cf. § 51): vi Lambinus et armis disturbare iudicia, in bonis rebus omnis contemnere, in malis pugnare contra bonos, non rei publicae cedere, non fortunae ipsi succumbere. Huius si causa non manifestissimis rebus teneretur, tamen eum mores ipsius ac vita convinceret.