22 Cic. Sull. 62–64

62 ↷ At enim et gladiatores et omnis ista vis rogationis Caeciliae causa comparabatur. Atque hoc hoc] hoc in π loco in L. Caecilium, pudentissimumpudent. Ta: prudent. cett. atque ornatissimum virum, vehementer invectus est. Cuius ego de virtute et constantia, iudices, tantum dico, talem hunc in ista rogatione quam promulgarat non de tollenda, sed de levanda calamitate fratris sui fuisse ut consulereconsulere Tπk; consulem a: consul esse cett. voluerit fratri, cum re publica pugnare noluerit; promulgarit impulsus amore fraterno, destiterit fratris auctoritate deductus. 63Atque in ea re per L. Caecilium Sulla accusatur in qua re est uterque laudandus. Primum Caeciliusquidquid scripsi: qui codd.: qui si Halm ? „id promulgavitpromulgavit T: promulgarit (-re a, -ret ς) cett. in quo res iudicatas videbaturvideatur Garatoni voluisse rescindere, ut restituereturstitueretur T: statueretur cett.: corr. Pantagathus Sulla.“ RecteSulla. Recte Tπ : Sulla recte cett. reprehendisreprehendis Tπa2: reprehendendus a1: reprehendit cett. ; status enim rei publicae maxime iudicatis rebus continetur; neque ego tantum fraterno amori dandumneque dandum T arbitror ut quisquamquisquam Tπ : quicquam b1: quisque cett. , dum salutidum saluti T, Beck: de salute cett. suorum consulat, communem relinquat. At at suppl. Orelli de Tc2: om. cett. nihil de iudicio ferebat, sed poenam ambitus eam referebatreferebat T: ferebat cett. quae fuerat nuper superioribus legibus constituta. Itaque hac rogatione non iudicum sententiasententia Ta: sententiam cett. , sed legis vitium corrigebaturcorrigebatur T: corrigebat cett. . Nemo iudicium reprehendit, cum de poena queritur, sed legem. Damnatio est enimest enim T: enim est cett. iudicum, quae manebat, poena legis, quae levabatur. 64Noli igitur animos eorum ordinum qui praesunt iudiciis summa cum gravitate et dignitate alienare a causa. Nemo labefactare iudicium est conatus, nihil est eius modi promulgatum, semper Caecilius in calamitate fratris sui iudicum potestatem perpetuandamperpetiundam T , legis acerbitatem mitigandam putavit. Sed quid ego de hoc plura disputem?