20 Cic. Sull. 56–59

56At enim SittiusSittius (Sicc. Sic.) TEπab1: Cincius cett. (ubique) est ab hoc in ulteriorem Hispaniam missus ut eam provinciam perturbaret. Primum Sittius, iudices, L. Iulio C. Figulo consulibus profectus est aliquanto ante furorem Catilinae et suspicionem huius coniurationis; deinde est profectus non tum primum sed cum in isdem locis aliquanto ante eadem de causa aliquot annos fuisset, ac profectus est non modo ob causam sed etiam obetiam obTb2k: etiam cett. necessariam causam, magna ratione cum Mauretaniae rege contracta. Tum autem, illo profecto, Sulla procurante eius rem et gerente plurimis et pulcherrimis P. Sitti praediis venditis aes alienum eiusdem dissolutum estest suppl. Angelius , ut, quae causa ceteros ad facinus impulit, cupiditas retinendae possessionis, ea Sittio non fuerit praediis deminutis. 57Iam vero illud quam incredibile, quam absurdum, qui Romae caedem facere, qui hanc urbem inflammare vellet, eum familiarissimum suum dimittere ab se et amandareamandare T: mandare cett. in ultimas terras! Utrumutrum Tπa: visum cett. quo facilius Romae ea quae conabatur efficeret, si in Hispania turbatum essetHispaniam turb. isset ς ? At haec ipsa per se sine ulla coniunctione agebantur. An in tantis rebus, tam novis consiliis, tam periculosis, tam turbulentis hominem amantissimum sui, familiarissimum, coniunctissimum officiis, consuetudine, usu dimittendum esse arbitrabaturarbitrabatur Tπ : arbitratur a: arbitraretur cett. ? Veri simile non estveri simile non est del. Lambinus ut, quem in secundis rebus, quem in otio secum semper habuissetsemper secum hab. T: semper hab. secum a , hunc in adversis et in eo tumultu quem ipse comparabat ab se dimitteret. 58Ipse autem Sittiusnon enim mihi deserenda est causa amici veteris atque hospitisis homo est aut ea familia ac disciplina ut hoc credi possit, eum bellum populo Romanopopulo R. T, Gulielmius: rei (r. a) p. cett. facere voluisse? ut, cuius pater, cum ceteri deficerent finitimi ac vicini, singulari exstiterit in rem publicam nostram officio et fide, is sibi nefarium bellum contra patriam suscipiendum putaretputarit Hulderich ? cuius aes alienum videmus, iudices, non libidine, sed negoti gerendi studio esse contractum, qui ita Romae debuit ut in provinciis et in regnis ei maximaeei maxime T: maxime ei cett. pecuniae deberentur; quas cum peteret, non commisit ut sui procuratores quicquam oneris absente se sustinerent; venire omnis suas possessiones et patrimonio se ornatissimo spoliari maluit quam ullam moram cuiquam fieri creditorum suorum. 59A quo quidem genere, iudices, ego numquam timui, cum in illa rei publicae tempestate versarer. Illud erat hominum genushominum genus T: genus hominum cett. horribile et pertimescendum qui tanto amore suas possessiones amplexi tenebant ut ab eisiis k: his cett. membra citius divellicitius divelli T: divelli citius cett. ac distrahi posse diceres. Sittius numquam sibi cognationem cum praediis esse existimavit suis. Itaque se non modo ex suspicione tanti sceleris verum etiam ex omni hominum sermone non armis, sed patrimonio suo vindicavit.