18 Cic. Sull. 50–52

50Ego vero quibus ornamentis adversor tuis aut cui dignitati vestrae repugno? Quid est quod iam ab hoc expetas? Honoshonos T: honor cett. ad patrem, insignia honoris ad te delata sunt. Tu ornatusornatus huius c2k exuviisexuviis TE: eximiis π: et uiuus a: eripuis p: erumnis cett. huiushuius E: om. cett. venis ad eum lacerandum quem interemisti, ego iacentem et spoliatum defendo et protego. Atque hic tu et reprehendis me quia defendam et irasceris; ego autem non modo tibi non irascor sed nene T: neque cett. reprehendo quidem factum tuum. Te enim existimo tibi statuisse quid faciendum putares et satis idoneum offici tuitui TE: om. cett. iudicem esseesse suppl. Halm potuissepotuisse T: posuisse cett. . 51At accusat C.C. suppl. ed. V Corneli filius et id aequeet id aeque Tπ : et idemque a: idemque cett. valere debet ac si pater indicaret. O patrem Cornelium sapientem qui, quod praemi solet esse in indicioindicio Tc: iudicio cett. , reliquerit, quod turpitudinis in confessione, id per accusationem fili susceperit! Sed quid est tandem quod indicatindicet Taπ per istum puerum Cornelius? Si veterasi vertera T: suescã a: sin ea π: si est causa cett. , mihi ignota, cum Hortensio communicata, responditrespondit T: respondet (-eat π) cett. Hortensius; sin, ut ais, illum conatumconatum T: comitatum cett. Autroni et Catilinae, cum in campo consularibus comitiis, quae a me habita sunt, caedem facere voluerunt, Autronium tum in campo vidimussedsed Madvig: et codd. quid dixi vidisse nos? ego vidi; vos enim tum, iudices, nihil laborabatis neque suspicabamini, ego tectus praesidio firmo amicorum Catilinae tum ettum et aπ : tum T: tunc et cett. Autroni copias et conatum repressi. 52Num quis est igitur qui tum dicat in campum aspirasse Sullam? Atqui, si tum se cumsecum Taπ Catilinam T Catilina societate sceleris coniunxerat, cur ab eo discedebat, cur cum Autronio non erat, cur in in] ire T (fort. in re pari sine causa) pari causa non paria signa criminis reperiuntur? Sed quoniam Cornelius ipse etiam nunc de indicando dubitat, etet π, Reid: om. cett. , ut dicitis, informat ad hocadhuc Ernesti adumbratum indicium filiumfilium T: filii cett. , quid tandem de illa nocte dicit, cum inter falcarios ad M. LaecamLaecam T: Leccam cett. nocte ea quae consecuta est posterum diem Nonarum NovembriumNonas Novembris bc me consule Catilinae denuntiatione convenit? quae nox omnium temporum coniurationis acerrima fuit atque acerbissima. Tum Catilinae dies exeundi, tum ceteris manendi condicio, tum discriptiodiscr. Bücheler: descr. codd. totam per urbem caedis atque incendiorum constituta est; tumtum Tπab: tunc cett. tuus pater, Corneli, id quod tandem aliquando confitetur, illam sibi officiosam provinciam depoposcit ut, cum prima luce consulem salutatum veniret, intromissus et meo et meo] meo Tπ more et iure amicitiae me in meo lectulolectulo Tπ : lecto cett. trucidaret.