16 Cic. Sull. 45–47
45Mihi cuiusquam salus tanti fuisset ut meam neglegerem? per me ego veritatem patefactam contaminarem aliquo mendacio? quemquam denique ego iuvarem, a quo et tamet tam Garatoni: etiam Ta: et cett. crudelis insidias rei publicaerei p. Tπ : in rem p. cett. me … consule Ta: me … consulem cett. factas et me potissimum consule constitutasconstitutas E: om. cett. putarem? Quod si iam essem oblitus severitatis et constantiae meae, tamne amens eram ut, cum litterae posteritatis causa repertae sint, quae subsidio oblivioni esse possentpossint πς , ego recentem putarem memoriam cuncti senatus commentario meo posse superari? 46Fero ego te, Torquate, iam dudum feroiam dudum, fero Naugerius (i), et non numquam animum incitatum ad ulciscendam orationem tuam revoco ipse et reflecto, permitto aliquid iracundiae tuae, do adulescentiae, cedo amicitiae, tribuo parenti. Sed nisi tibi aliquem modum tutetute TEπ : vitae cett. constitueris, coges oblitum meme oblitum πk: oblitum om. T nostrae amicitiae habere rationem meae dignitatis. Nemo umquam me tenuissima suspicione perstrinxitperstrinxerit T quem non perverterimpraeverterim E: perculerim π acac (aut T: fort. atque) perfregerim TEπ : om. cett. perfregerim. Sed mihi hoc credas velim: non eis libentissime soleo respondere quos mihi videor facillime posse superare. 47Tu quoniam minime ignoras consuetudinem dicendi meam, noli hac nova lenitatelenitate nova T abuti mea, noli aculeos orationis meae, qui reconditi sunt, excussos arbitrari, noli id omnino a me putareomnino a me put. T: put. omnino a me cett. esse amissumamissum TEaπ : omissum cett. si quid est tibi remissum atque concessum. Cum illae valent apud me excusationes iniuriae tuae, iratus animus tuus, aetas, amicitia nostra, tum nondum statuo te virium satis habere ut ego tecum luctari et congredi debeam. Quod si esses usuusu om. T atque aetate robustior, essem idem qui soleo cum sum lacessitus; nunc tecum sic agam tulisse ut potius iniuriam quam rettulisse gratiam videar.