57 Cic. Sest. 121–122
121 ↷IamIam ed. Ascens. 1531: tam PB: tum HGk illa quanto cum gemitu populi Romani ab eodem paulo post in eadem fabula sunt acta!
O páter –
Me, me ille absentem ut patrem deplorandum putabatputabat ed. Ascens. 1531: putarat codd., quem Q. Catulus, quem multi alii saepe in senatu patrem patriae nominarant. Quanto cum fletu de illis nostris incendiis ac ruinis, cum patrem pulsum, patriam adflictam deploraret, domum incensam eversamque, siceversamque sic codd., Mueller: eversamque? Sic edd. vett.: eversam, quae sic Bake, edd. egit ut, demonstrata pristina fortuna, cum se convertisset,
Haec ómnia vidi inflámmari
fletum etiam inimicis atque invidis excitaret! 122Pro di immortales! Quid? illa quemQuid? illa qu.] (§114): quid illa, qu. all. ad modum dixit idem! Quae mihi quidem ita et acta et scripta videntur esse ut vel a Q. Catulo, si revixisset, praeclare posse dici viderentur; is enim libere reprehendere et accusare populi non numquam temeritatem solebat aut errorem senatus:
O íngratifici Argívi, immunesimmunes Schol.: inanes P rell. GraíiGraii Mueller: Grai codd., immemores bénefici!
Non erat illud quidem verum; non enim ingrati, sed miseri, quibus reddere salutem a quo acceperant non liceret, nec unus in quemquam umquam gratior quam in me universi; sed tamen illud scripsit disertissimus poeta propro re Madv. me, egit fortissimus actor, non solum optimus, de me, cum omnis ordines demonstraret, senatum, equites Romanos, universum populum Romanum accusaret:
Éxsulare sínitis, sistis pélli, pulsum pátimini!
Quae tum significatio fuerit omnium, quae declaratio voluntatis ab universo populo Romano in causa hominis non popularis, equidem audiebam: existimareaestimare 'cod. Vrsini' facilius possunt qui adfuerunt.