45 Cic. Sest. 96–98

96 ↷Duo genera semper in hac civitate fuerunt eorum qui versari in re publica atque in ea se excellentius gerere studuerunt; quibus ex generibus alteri se popularis, alteri optimates et haberi et esse voluerunt. Qui ea quae faciebant quaeque dicebant multitudini iucunda volebant esse, populares, qui autem ita se gerebant ut sua consilia optimo cuique probarent, optimates habebantur. 97Quis ergo iste optimus quisque? Numero, si quaeris, innumerabiles, neque enim aliter stare possemus; sunt principes consili publici, sunt qui eorum sectam sequuntur, sunt maximorummaxime eorum Weidner ordinum homines, quibus patet curia, sunt municipales rusticique Romani, sunt negotinegotia G gerentes, sunt etiam libertini optimates. Numerus, ut dixi, huius generis late et varie diffusus est; sed genus universum, ut tollatur error, brevi circumscribi et definiri potest. Omnes optimates sunt qui neque nocentes sunt nec natura improbinec natura improbi del. Paul nec furiosiaut furiosi Koechly nec malis domesticis impediti. Estoesto HGk et ed. V.: est P rell.: sequitur Madv. igitur ut iiii Pk: hi BΣH sint, quam tunationemappellasti, qui etappell. qui et Manut.: appell. et qui codd.: et del. Madv. integri sunt et sani et bene de rebus domesticis constituti. Horum qui voluntati, commodis, opinionibusopinionibus Halm: opinis PG: opimis BΣ: opinioni Hk: opibus Koch in gubernanda re publica serviunt, defensores optimatium ipsique optimates gravissimi et clarissimi cives numerantur et principes civitatis. 98Quid est igitur propositum his rei publicae gubernatoribus quod intueri et quo cursum suum derigerederigere P: dirigere B rell. debeant? Id quod est praestantissimum maximeque optabile omnibus sanis et bonis et beatis, cum dignitate otium. Hoc qui volunt, omnes optimates, qui efficiunt, summi viri et conservatores civitatis putantur; neque enim rerum gerendarum dignitate homines ecferriecferri P1G (efferri Hk): et ferri P2BΣ ita convenit ut otio nonnon om. PBGH prospiciant, neque ullum amplexari otium quod abhorreat a dignitate.