20 Cic. Sest. 45–46

45Unum autemautem scripsi: enim P rell. (sed in P -nim m. sec. in rasura script.): om. k: etiam Halm: tamen Keil mihi restabat illud quod forsitan non nemo vir fortis et acris animi magnique dixerit:restitisses, repugnasses, mortem pugnans oppetisses.“ De quo te, te, inquaminquam om. Schol, patria, testor et vos, penates patriique dei, me vestrarum sedumsedum PG et Priscianus: sedium P2 rell. templorumque causa, me propter salutem meorum civium, quae mihi semper fuit mea carior vita, dimicationem caedemque fugisse. Etenim si mihi in aliqua nave cum meis amicis naviganti hoc, iudices, accidisset, ut multi ex multis locis praedones classibus eam navem se oppressuros minitarentur nisi me unum sibi dedidissentdedissent P k all. (l. 28), si id vectores negarent ac mecum simul interire quam me tradere hostibus mallent, iecissem ipse me potius in profundum, ut ceteros conservarem, quam illos mei tam cupidos non modo ad certam mortem, sed in magnummagnum susp. Kayser: minimum Bake vitae discrimen adducerem. Cum vero in hanc rei publicae navem, 46ereptis senatui gubernaculis fluitantem in alto tempestatibus seditionum ac discordiarum, armatae tot classes, nisi ego essem unus deditus, incursurae viderentur, cum proscriptio, caedes, direptio denuntiaretur, cum alii me suspicione periculi sui non defenderent, alii vetere odio bonorum incitarenturalii … incitarentur del. Paul: insectarentur pro incitarentur Probst: in me incit. Hertz, alii inviderentinvidere Probst: mihi inviderent Heine, alii obstare sibi me arbitrarentur, alii ulcisci dolorem aliquem suum vellent, alii rem ipsam publicam atque hunc bonorum statum otiumque odissent et ob hasce causas tot tamque varias me unumunum omnes Koch: unum cuncti Hertz deposcerent, depugnarem potius cum summo non dicam exitio, sed periculo certe vestro liberorumque vestrorum, quam idquam non id codd. quod omnibus impendebat unus pro omnibus susciperem ac subirem?