9 Cic. S. Rosc. 24–26
24Quod Amerinis usque eo visum est indignum ut urbe tota fletus gemitusque fieret. Etenim multa simul ante oculos versabantur, mors hominis florentissimi, Sex. Rosci, crudelissima, fili autem eius egestas indignissima, cui de tanto patrimonio praedo iste nefarius ne iter quidem ad sepulcrum patrium reliquisset, bonorum emptio flagitiosa, possessio possessio] flagitiosa possessio cod. Lambini: falsa possessio Landgraf , furta, rapinae, donationes. Nemo erat qui non ardere ardere] ardere illa Rufinian. (Rhet. M. p. 47) omnia mallet quam videre in Sex. Rosci, viri optimi atque honestissimi, bonis iactantem se ac dominantem T. Roscium. 25Itaque decurionum decretum statim fit ut decem primi proficiscantur ad L. Sullam doceantque eum qui vir Sex. Roscius fuerit, conquerantur de istorum scelere et iniuriis, orent ut et illius mortui famam et fili innocentis fortunas conservatas velit. Atque ipsum decretum, quaeso, cognoscite. Decretum decurionum. Legati in castra veniunt. Intellegitur, iudices, id quodid quod Naugerius: ut quod codd. iam ante dixi, imprudente L. Sulla scelera haec et flagitia fieri. Nam statim Chrysogonus et ipse ad eos accedit et homines nobilis adlegatadlegat Ernesti: allegatus Σ: allegat iis (hi φ) cett.: allegat ab iis Lambinus qui peterent ne ad Sullam adirent, et omnia Chrysogonum quae vellent esse facturum pollicerentur. 26Usque adeo autem autem] enim coni. Müller ille pertimuerat ut mori mallet quam de his rebus Sullam doceri. Homines antiqui, qui ex sua natura ceteros fingerent, cum ille confirmaret sese nomen Sex. Rosci de tabulis exempturum, praedia vacua filio traditurum, cumque id ita futurum T. Roscius Capito qui in decem legatis erat appromitteret, crediderunt; Ameriam re inoratare inorata Bπψ : re morata cett. reverterunt. Ac primo rem differre cotidie ac procrastinare isti coeperunt, deinde aliquanto lentius nihilnihil del. Halm agere atque deludere, postremo, id quod facile intellectum est, insidias vitae huiusce Sex. Rosci parare neque sese arbitrari posse diutius alienam pecuniam domino incolumi obtinere.