8 Cic. S. Rosc. 21–23

21Ne diutius teneamdiutius vos teneam ed. V , iudices, societas coitur. Cum nulla iam proscriptionis mentio fieretcum nulla … fieret Charisius (K. i. 264) Diomedes (K. i. 390): cum … nulla fieret codd. , cum etiam qui qui] omnes qui Diomedes antea metuerant redirent ac iam defunctos sese periculis arbitrarentur, nomen refertur in tabulas Sex. Roscinomen … Rosci Charisius et Diomedes, om. codd. , hominis studiosissimi nobilitatis; manceps fit Chrysogonus; tria praedia vel nobilissima Capitoni propria traduntur, quae hodie possidet; in reliquas omnis fortunas iste T. Roscius nomine Chrysogoni, quem ad modum ipse dicit, impetum facit. Haec facit] haec bona emuntur sestertiorum duobus milibus nummum add. codd. (ex §6): del. Kayser omnia, iudices, imprudente L. Sulla facta esse certocerto s: certe mei scio. 22Neque enim mirum, cum eodem tempore et ea quae praeterita sunt reparetreparet cod. Lambini: om. mei: sanet Rinkes et ea quae videntur instare praeparet, cum et pacis constituendae rationem et belli gerendi potestatem solus habeat, cum omnes in unum spectent, unus omnia gubernet, cum tot tantisque negotiis distentus sit ut respirare libere non possit, si aliquid non animadvertat, cum praesertim tam multi occupationem eius observent tempusque aucupentur ut, simul atque ille despexerit, aliquid huiusce modi moliantur. Huc accedit quod, quamvis ille felix sit, sicut est, tamen inin del. Lambinus tanta felicitate nemo potest esse in magna familia qui neminem neque servum neque libertum improbum habeat. 23Interea iste T. Roscius, vir optimus, procurator Chrysogoni, Ameriam venit, in praedia huius invadit, hunc miserum, luctu perditumperditum w: praeditum (pro- π) cett. , qui nondum etiam omnia paterno funeri iusta solvisset, nudum eiciteicit ed. V, Sylvius: eiecit codd. domo atque focis patriis disque penatibus praecipitem, iudices, exturbatiudices exturbat πφ¹ψω: iudices sex (Sex. A) turbat ΣAχ: Sex. Ro. (om. Ro. ψ²) iud. exturbat σψ² , ipse amplissimae pecuniae fit dominus. Qui in sua re fuisset egentissimus, erat, ut fit, insolens in alienaaliena Arusian. (K. vii. 486): alienam codd. ; multa palam domum suam auferebat, plura clam de medio removebat, non pauca suis adiutoribus large effuseque donabat, reliqua constituta auctione vendebat.