6 Cic. S. Rosc. 15–17
15Sex. Roscius, pater huiusce, municeps Amerinus fuit, cum genere et nobilitate et pecunia non modo sui municipi verum etiam eius vicinitatis facile primus, tum gratia atque hospitiis florens hominum nobilissimorum. Nam cum Metellis, Serviliis, Scipionibus erat ei non modo hospitium verum etiam domesticus usus et consuetudo, quas, ut aequum est, familias honestatis amplitudinisque gratia nomino. Itaque itaque] atque Halm (2) ex suis omnibusex omnibus suis ω commodis hoc solum filio reliquit; nam patrimonium domestici praedones vi ereptum possident, fama et vita innocentis ab hospitibus amicisque paternis defenditur. 16Hic hic] is Halm (2) cum omni tempore nobilitatis fautor fuisset tum hoc tumultu proximo, cum omnium nobilium dignitas et salus in discrimen veniret, praeter ceteros in ea vicinitate eam partem causamque opera, studio, auctoritate defendit. Etenim rectum putabat pro eorum honestate se pugnare propter quos ipse honestissimus inter suos numerabatur. Postea quam victoria constituta est ab armisque recessimus, cum proscriberentur homines homines] omnes A. Eberhard atque ex omni regione caperentur ei qui adversarii fuisse putabantur, erat ille Romae frequens atqueatque om. pauci dett. in foro et in ore omnium cotidie versabatur, magis ut exsultare victoria nobilitatis videretur quam timere ne quid ex ea calamitatis sibi accideret.
17Erant ei veteres inimicitiae cum duobus Rosciis Amerinis, quorum alterum sedere in accusatorum subselliis video, alterum tria huiusce praedia possidere audio; quas inimicitias si tam cavere potuisset quam metuere solebat viveret. Neque enim, iudices, iniuria metuebat. Nam duo isti sunt T. Roscii, quorum alteri Capitoni cognomen est, iste qui adest Magnus vocatur, homines eius modi:huius modi Reisig alter plurimarum palmarum vetus ac nobilis gladiator habetur, hic autem nuper se ad eum lanistam contulit, quiquequique Halm: qui codd.: et qui Madvig ante hanc pugnam tiro esset quod sciam quod sciam] quod scientiam χω¹, del. Garatoni , facile ipsum magistrum scelere audaciaque superavit.