50 Cic. S. Rosc. 145–147

145Praedia mea tu possides, ego aliena misericordia vivo; concedo, et quod animus aequus est etest et Angelius: esset codd. quia necesse est. Mea domus tibi patet, mihi clausa est; fero. Familia mea maxima tu uterismaxima tu uteris w: maximat uteris Σ: maxima uteris cett. , ego servum habeo nullum; patior et ferendum puto. Quid vis amplius? quid insequeris, quid oppugnas? qua in re tuam voluntatem laedi a me putas? ubi tuis commodis officio? quid tibi obsto? Si spoliorum causa vis hominem occidere, spoliastispoliasti om. χ ; quid quaeris amplius? si inimicitiarum, quae sunt tibi inimicitiae cum eo cuius ante praedia possedisti quam ipsum cognosticognovisti w, Halm ? si metussi metus Madvig: sin metuis codd. , ab eone aliquid metuis quem vides ipsum ab se tam atrocem iniuriam propulsare non posse? sin, quodquod Naugerius: om. codd. bona quae RosciSex. Rosci Richter fuerunt tua facta sunt, idcirco hunc illius filium studes perdere, nonne ostendis id te vereri quod praeter ceteros tu metuere non debeasdebeas Σ: debebas Heusinger ne quando liberis proscriptorum bona patria reddantur?

146Facis iniuriam, Chrysogone, si maiorem spem emptionis tuae in huius exitio ponis quam in eisiis π: his cett. rebus quas L. Sulla gessit. Quod si tibi causa nulla est cur hunc miserum tanta calamitate adfici velis, si tibi omnia sua praeterpraeter σχψ: propter cett. animam tradidit nec sibi quicquam paternum ne monumenti quidem causa reservavitcausa reservavit ψ²: causa clare servavit cett.: causa clam reservavit pauci dett. , per deos immortalis! quae ista tanta crudelitas est, quae tam fera immanisque natura? Quis umquam praedo fuit tam nefarius, quis pirata tam barbarus ut, cum integram praedam sine sanguine habere posset, cruenta spolia detrahere mallet? 147Scis hunc nihil habere, nihil auderenihil audere del. Eussner , nihil posse, nihil umquam contra rem tuam cogitasse, et tamen oppugnas eum quem neque metuere potes neque odisse debes nec quicquam iam habere reliqui vides quod ei detrahere possis. Nisi hoc indignum putas, quod vestitum sedere in iudicio vides quem tu e patrimonio tamquam e naufragio nudum expulisti. Quasi vero nescias hunc et ali et vestiri a Caecilia BaliariciBaliarici Manutius: Baliaris codd.: Baliarici … sorore del. Garatoni filia, Nepotis sorore, spectatissima femina, quae cum patrem clarissimumclarissimum patrem w, Halm , amplissimos patruos, ornatissimum fratrem haberet, tamen, cum esset mulier, virtute perfecit ut, quanto honore ipsa ex illorum dignitate adficeretur, non minora illis ornamenta ex sua laude redderet.