49 Cic. S. Rosc. 141–144

141 ↷ Idcircone exspectataexperrecta Angelius nobilitas armis atque ferro rem publicam reciperavitreciperarit Aψ¹ ut ad libidinem suam liberti servolique nobilium bona fortunas arasque nostrasfortunas arasque nostras scripsi (cf. §23, dom. 109, Sest. 145): fortunas vestrasque nostras Σ: fortunas vestras atque nostras (vestras nostrasque σχ) cett.: fortunasque nostras Garatoni vexare possent? 142Si id actum est, fateor me errasse qui hoc maluerim, fateor insanisse qui cum illis senserim; tametsi inermis, iudices, sensi. Sin autem victoria nobilium ornamento atque emolumento rei publicae populoque Romano debet esse, tum vero optimo et nobilissimo cuique meam orationem gratissimam esse oportet. Quod si quis est qui et se et causam laedi putet, cum Chrysogonus vituperetur, is causam ignorat, se ipsum probeprobe Madvig: prope non codd. novit; causa enim splendidior fiet, si nequissimo cuique resistetur, ille improbissimus Chrysogoni fautor qui sibi cum illo rationem communicatam putat laeditur, cum ab hoc splendoresplendor Richter causae separatur.

143Verum haec omnis oratio, ut iam ante dixi, mea est, qua me uti res publica et dolor meus et istorum iniuria coegit. Sex. RosciusSex. Madvig: sed codd. horum nihil indignum putat, neminem accusat, nihil de suo patrimonio queritur. Putat homo imperitus morum, agricola et rusticus, ista omnia quae vos per Sullam gesta esse dicitis more, lege, iure gentium facta; culpa liberatus et crimine nefario solutus cupit a vobis discedere; 144si hac indigna suspicione careat, animo aequo se carere suis omnibus commodis dicit. Rogat oratque te, Chrysogone, si nihil de patris fortunis amplissimis in suam rem convertit, si nulla in re te fraudavit, si tibi optima fide sua omnia concessit, adnumeravit, appendit, si vestitum quo ipse tectus erat anulumque de digitode digito Boemoraeus: dedit os codd. suum tibi tradidit, si ex omnibus rebus se ipsum nudum neque praeterea quicquam excepit, ut sibi per te liceat innocenti amicorum opibus vitam in egestate degere.