47 Cic. S. Rosc. 136–138

136Sciunt ei qui me norunt me pro meamea Madvig: illa codd. tenui infirmaque parte, postea quam id quod maxime volui fieri non potuit, ut componeretur, id maxime defendisse ut ei vincerent qui vicerunt. Quis enim erat qui non videret humilitatem cum dignitate dedignitate de del. Madvig amplitudine contendere? quo in certamine perditi civis erat non se ad eos iungere quibus incolumibus et domi dignitas et foris auctoritas retineretur. Quae perfecta esse et suum cuique honorem et gradum redditum gaudeo, iudices, vehementerque laetor eaque omnia deorum voluntate, studio populi Romani, consilio et imperio et felicitate L. Sullae gesta esse intellego. 137Quod animadversum est in eos qui contra omni ratione pugnarunt, non debeo reprehendere; quod viris fortibus quorum opera eximia in rebus gerendis exstitit honos habitus est, laudo. Quae ut fierent idcirco pugnatum esse arbitror meque in eo studio partium fuisse confiteor. Sin autem id actum est et idcirco arma sumpta sunt ut homines postremi pecuniis alienis locupletarentur et in fortunas unius cuiusque impetum facerent, et id non modo re prohibere non licet sed ne verbis quidem vituperare, tum vero in isto in isto] isto w, Garatoni bello non recreatus neque restitutus sed subactus oppressusque populus Romanus est. 138Verum longe aliter est; nil horum est, iudices. Non modo non laedeturlaedetur Angelius: laeditur codd. causa nobilitatis, si istis hominibus resistetis, verum etiam ornabitur.